A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
13 rente, edocemur etiam Conciliorum auctoritate. Concilium Lateranense IV. dicit: „Idem ipse sacerdos et sacrificium Jesus Christus." ,3) Concilium Florentinum ait: „sacerdos in persona Christi loquens hoc conficit sacramentum." 14) Luculentius id Concilium Tri- dentinum declarat: „eumdem Christum esse nunc offerentem sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit." 15) Idem a sanctis quoque ecclesiae Patribus magno consensu deprehendimus assertum. S. Cyprianus: „Sacerdos, inquit, in altari vice Christi vere fungitur, qui id quod Christus fecit imitatur et sacrificium verum et plenum offert in ecclesia Deo Patri." 16) S. Joannes Chrysostomus: „Qui tunc in illa coena confecit, ipse nunc quoque operatur." 17) Et alio loco: „Adest et nunc Christus mensam exornans. Neque enim homo est is qui facit, ut proposita corpus et sanguis Christi efficiantur. Figuram tantum implens stat sacerdos et supplicationem offert; gratia autem et virtus Dei est, quae omnia efficit." 18) S. Augustinus: „Ipse offerens, ipse et oblatio, cujus rei sacramentum quotidianum esse voluit ecclesiae sacrificium." 19) Quamobrem nos sacris operantes, non nostro, sed Christi nomine et in persona ejus accedimus ad altare; nec nostro nomine praebemus hostiam, nec nostrum meritum et gratiam Deo repraesentamus ; neque proinde hoc sensu dicimur sacerdotes; sed quia sumus dispensatores mysteriorum Christi, applicantes populo sanguinem, quem ille effudit in cruce, et simul cum illo offerentes. Qua autem ratione fiat, ut oblationi nostrae vis et efficacia insit sacrificii Christi, Melchior Camis non inconcinna similitudine conatur illustrare. „Quemadmodum, ait, si quis ignem faceret, et ad comburendum adjungeret, ignis effectionem induceret : sic cum sacerdos sanguinem Christi in altari conficit, eumdemque sua oblatione applicat, sanguinis Christi efficientiam affert. Quo fit, ut nec sacrificii hujus effectus aut a bono administro major sit, aut a malo minor, nec sacerdotis iniquitas effectum hujus impediat sacrificii." 20) Quid igitur illud est, quod summus hic et principalis sacerdos offert? Ambigi quidem nequit rem etiam longe minoris pretii quam ipse sit, manibus ejus oblatam Patri caelesti infinite gratam futuram; dignitas enim adorandi hujus Pontificis muneribus ejus immensum conciliasset pretium. Interim cum munus et offerente, et illo cui offertur, dignum esse deceat, cumque in altari Deus sit Deo sacrificans: hinc nonnisi Homo-Deus idonea tam sublimi sacrificio oblatio esse potuit. Et reipsa, ex quo divinus Salvator sacram coenam instituit, nobisque potestatem dedit idem, quod ipse fecisset, in sui memoriam frequentandi, exinde inquam scimus, quidnam ipse in sanctas ac venerabiles manus suas acceptum obtulerit, quidve nobis offerendum crediderit. Hoc est corpus meum, inquit, quod pro vobis tradetur. Hic sanguis meus, qui pro vobis fundetur. Non ergo aliud corpus, alius sanguis in altari, quam in monte Calvariae. „Oblatio eadem est, ait S. Joannes Chrysostomus, quisquis offerat, sive Paulus sive Petrus, eadem ipsa est, quam Christus dedit discipulis, et quam nunc sacerdotes faciunt. Haec illa nihil minor est, quia non homines hanc sanctificant, sed is ipse qui illam sanctificavit. Sicut enim verba quae Deus loquutus est, eadem ,3) Cap. Firmiter. — 14) Decret. Eugenii de unione Armenor. — 15) Sess. 22. de sacrif. miss. cap. 2. — '6) Epist. 63. ad Caecil. coi. 258. Opp. ed. Maurin. Venet. 1758. 17) Ό ToVe τχυτχ ποι^χχς εν εκείνφ τφ δείπνφ, όυτος κχ) νυν χυτχ εξγχζέτχι. Hóm. 82. al. 83 in Matth. η. 5. Opp. t. 7. pag. 789. ed. Montfauc. — 18) Hóm. 2. de proditione Jud. n. 6. Opp. t. 2. pag. 394. — «) De Civit. Dei lib. 10. e. 20. col. 256. Opp. t. 7. ed. Maur. Venet. 1732. — 20) De loc. theol. lib. 12. c. 11. 3*