A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

12 contigisse scimus, partim nos ad eum subvehi, sicque inter Deum et homines consortium iniri.“ 7) — Quamobrem Venerabiles Fratres ac Filii in Christo dilecti, date nostro in Vos studio et affectui paterno, ut praesentibus litteris, queis pro injuncto Nobis pasto­ralis sollicitudinis officio, solemne observantiae quadragesimalis jejunium indicimus, de hoc sacrificio, „in quo totum mysterium nostrae salutis comprehenditur," 8) nonnulla promamus, quae ad illud summa, qua par est, pietate ac devotione tractandum, animos vestros excitent atque inflamment. Nihil religio christiana sanctius, nihil habet augustius, quam sacrificium altaris, utpote quod, spectata rei substantia, unum plane idemque est cum sacrificio illo, quod a sacris vatibus praenuntiatum, omnibusque veteris oeconomiae caeremoniis adumbratum, in plenitudine temporum supra Calvariae montem consummatum fuit; nam ut docet Con­cilium Tridentinum: „In hoc sacrificio missae idem ille Christus continetur, et incruente immolatur, qui in ara crucis semel cruente se ipsum obtulit." 9) Quicquamne sublimius, Deo acceptius, humano generi utilius cogitari potest? An ullum dari potest eminentius officii genus eo, quo sacerdos novae legis defungitur? Quod quidem Hugó a s. Victore perpendens, merito exclamat : „Magna dignitas, mira potestas, excelsum et expavendum officium!" 10 *)— Et profecto, si sacrificium missae idem est cum crucis sacrificio, nec nisi offerendi i’atione diversum: eumdem etiam sacerdotem, eamdem victimam, eumdem sco­pum, eumdem effectum, idem pretium habeat est necesse. At si ita, quantum honorem in Deum, quantam limpidissimorum gaudiorum affluentiam in offerentem, quantum gra­tiarum et bonorum quorumvis thesaurum in mundum universum scaturire exinde cense­bimus? Id enimvero est, quod prophetae oculis obversatum arbitramur, dum Deum sic loquentem inducit: „Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur." 41) — Omnia in altari, quemadmodum in cruce, prorsus divina sunt. Utrobipue Deus sacerdos Deum victimam offert Deo. Christum Dominum summum esse sacerdotem, qui sacrificium Eucharistiae prin­cipaliter offert, quandocumque et ubicumque illud offertur, catholicis exploratissimum est. Scriptura namque Christum appellat sacerdotem aeternum, secundum ordinem Melchi- sedech, qui ordo in oblatione hujus sacrificii completur et exercetur; neque enim potuit dici Christus sacerdos aeternus propter solam hostiam, quae in cruce peracta est, sed quia perpetuo sacrificat per sacerdotes offerentes; tum quia Paulus in epistola ad He­braeos differentiam inter legem novam et veterem in eo constituit, quod in hac plures fuerint sacerdotes secundum illud tempus offerentes, nunc autem unus est sacerdos aeter­nus, cui nullus succedit, cujusve reliqui quotquot hoc nomine veniunt, ministri dumtaxat sunt: ex sententia ergo d. Pauli nunc etiam Christus offert per sacerdotes; alioquin si ab hoc munere omnino cessasset, nulla esset differentia in sacerdotum pluralitate novam inter veteremque legem. 12) Atque hanc veritatem de Christo proprio et principali offe­7) IvjTovg χυτός εν υπεξωω του μυττηζίου χοινωνεΐ, τοΐς τχ υ·^ν]\οτεζχ τεΧουμενοις, ΐνα εκείνο 7τχξχδει'χ&νι, οτι το μεν τι κχτχβν}νχ/: δεί Θεόν πηος ν;μχς, ο κχ) πςότεζον επ'ι Μάντεως οιδχ γινόμενον. το δε ημάς άνχβψαι, κχ) ουτω γ/νετ$αι κοινωνίαν Θεού πξος αν^ξωπους. Orat. 44. pag. 713. — 8) S. Thom. Aqu. Sum. 3. qu. 83. art. 4. in c. — 9) Sess. 22. de sacrif. miss. cap. 2. — 10) Speculum de myst. eccles. c. 5. Opp. t. 3. pag. 351. ed. Migne. — u) Jerem. 31, 14. — ,2) Franc. Suarez, de Euchar. disp. 77. aect. 1. n. 2. pag. 690. Opp. t. 21. ed. Berton. Paris 1861.

Next

/
Oldalképek
Tartalom