A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

11 Λ»·. 111. Venerabiles Fratres et Filii in Christo dilectissimi! Cum Dominus ac Redemtor noster per ecclesiam non secus ac per corpus intime sibi conjunctum ea continuet, quae in suscepta humanitate inchoavit, eaque conferat homi­nibus, quae in diebus carnis suae promeruit: ecquid mirum videri cuiquam possit, pro­curata ab illo salutis nostrae praesidia et adminicula semper et ubique praesto esse, ac divinum quo informata sunt vigorem in nos, modo capaces simus, indesinenter exserere, neque temporis diuturnitate, ut humana passim solent instituta, senio fessa aut exsole­scere, aut quicquam capere decrementi? Sane, quemadmodum S. Leo M. loquitur: „Omnia quae Dei Filius ad reconciliationem mundi et fecit, et docuit, non in historia tantum praeteritarum actionum novimus, sed etiam in praesentium operum virtute sentimus.“ >) Quae inter praecipuum, et maxima cum admiratione tum gratitudine dignum illud est, quod sacrificium a se pro nobis in cruce oblatum, instituto corporis et sanguinis sui mysterio, perenni religione frequentatum voluerit. „Quia enim corpus assumtum ablaturus erat oculis et illaturus sideribus, necesse erat, ut die coenae sacramentum corporis et sanguinis sui consecraret nobis, ut coleretur jugiter per mysterium, quod semel offere­batur in pretium. “ 2) Quis vero mysterii hujus vim ac significationem, quae vel caelestes mentes altitudine sua obruat et fulgore perstringat, animo satis assequi, nedum verbis explicare sufficiat? Est enim illud imprimis effusae Christi in nos caritatis mnemosynon sempiternum: „hanc quippe ultimam sui memoriam Dominus nobis dereliquit, quemad­modum siquis peregre proficiscens aliquod pignus ei, quem diligit, derelinquat, ut quoties illud aspexerit, ipsius debeat amicitias memorari, quoniam is si perfecte dilexerit, absque magno fletu vel desiderio nequit illud aspicere.“ 3) Est etiam documentum irrefragabile, quo „passionibus ejus ac divinitati communicantes,“ 4) certum habemus, illum nobis in veritate adesse, atque in medio nostri versari. „Hoc novum genus mansionis adinvenit in consolationem recessus sui, ut si discederet a suis specie corporis, maneret non solum cum eis, sed etiam in eis virtute sacramenti.“ 5) Est item vinculum, quo facta nobis continua sui copia, arctissimo nos sibi nexu adstringit. „Nec enim sua praesentia corpo­rali nos in hac peregrinatione destituit, sed per veritatem corporis et sanguinis sui nos sibi conjungit.“ 6) Quo quidem pacto mutuum Dei cum homine commercium, per peccatum interruptum, restituit instauravitque. „Ipse namque Jesus, ait S. Gregorius Nazianzenus, cum sublimioribus rebus discipulos initiaret, mysterium ipsis in coenaculo impertit, ut illud indicetur, partim Deum ad nos descendere oportere, quemadmodum olim in Mose Nr. 480. Epistola pa­storalis Qua- drageeimalis de SSmo Missae Sa­crificio. *) Serm. 63. de Passion. 12. c. 6 col. 356. Opp. t. 1. ed. Migne. — 2) Euseb. Emesen. hom. 5. in Pasch, cit. a S. Thom. Aqu. Sum. 3 qu. 73. art. 5. in c. — 3) Innocent. ÜL de sacro altaris myst. lib. 4. c. 43. pag. 286. ed. Leod. 1846. 4) Δ/’ ής (αναιμάκτου^υσίας) ημείς Χξίττω χοινωνουμεν, κα) των παθημάτων, καί της θεότητας. S. Gregor. Naz. Orat. 3. Opp, t. 1. pag. 70. ed. Bili. Colon. 1690. — 5) Guerricus, Senn, in die Ascen. Dom. inter Opp. S. Bemardi vol. 4. coi, 155. ed. Migne. — 6) S. Thom. Aqu. Sum. 3. qu. 75. art. 1. in c. 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom