A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

59 rint, Jubilaei posse compotes fieri, declarat Pontifex. 18) — Non secus illos, qui pecca­tum reservatum tempore Jubilaei vel ex oblivione, vel quia nesciunt eo se irretitos esse, non confitentur, absolvi posse transacto Jubilaeo per quemlibet confessarium, affirmat post Salmaticenses Joannes Clericatus. 19) — Effectum Jubilaei pariter consequuntur, qui dilata sibi ob justam causam absolutione sacramentali, hanc post Jubilaeum impe­trant. — Neque illud heic silentio praetereundum, facultates et praerogativas Jubilaei iis tantum opitulari, qui serium sincerumque animum lucrandi Jubilaeum prae se ferunt: hoc destitutis nihil profuturas; nam ut loquitur Suarez: 20) „Gratia non conceditur, nisi in ordine ad hunc finem, et per modum praeparationis ad effectum Jubilaei; ergo qui non habet animum implendi et obtinendi Jubilaeum, non potest gaudere facultate.“ — Si quis confessus animo praestandi omnia ad Jubilaeum consequendum injuncta, a re­servatis vel censuris absolvatur; etsi postmodum, mutata mente, praescripta opera non impleat, a reservatis et censuris manet absolutus, non tamen lucratur Jubilaei indulgen­tiam, immo peccati se reum facit. Rationem assignant doctores, quia absolutio ejusmodi omnino data fuit absolute, non autem sub conditione de futuro; adeoque semel obtenta, valida persistit. 21) Idem valet de commutatione votorum. — Denique Ferraris 22) appellata nube auctorum, docet, praeter visitationem ecclesiarum designatarum, quae ne­cessario in loco publicati Jubilaei peragenda est, reliqua opera praescripta alibi quoque posse impleri propterea, quia favor Jubilaei personalis est; unde quocumque quis profi­ciscatur, secum fert hunc favorem et jus utendi omnibus Jubilaei facultatibus. Vestrarum jam esse partium existimate, Venerabiles Fratres et Filii dilecti, pro eo, quo Vos animatos confidimus zelo in id omni ope incumbere, ut fideles agnita be­neficii per Jubilaeum sibi oblati magnitudine, ejusdemque ad procurandum salutis nego­tium opportunitate, vehementius incendantur ad hauriendum cum gaudis de fontibus Salvatoris; at una ingeminare ne desistite, fructum Jubilaei, caelestium nempe donorum affluentiam et miserationes divinas eo solum pacto nobis obtingere, si detersis per poe­nitentiae sacramentum maculis conscientiae, Deo reconciliati renovemur spiritu mentis, et conceptum emendationis in dies provehendae studium non desultorium fuerit, sed constans usque in finem perseveret; neque validum in tot tantisque Ecclesiae et civitatis calamitatibus contra externos quosvis mimicos sperari posse praesidium, nisi ipsi prius in nobis pravam vivendi consuetudinem et cupiditatum illicia, veluti totidem hostes in­testinos ac domesticos supremus, „qui, ut ait S. Leo M., 23) si donata nobis per Dei gratiam morum correctione vincantur, etiam corporeorum nobis hostium fortitudo suc­cumbet; et emendatione nostra infirmabuntur, quos graves nobis non ipsorum merita, sed nostra delicta fecerunt.“ Quamobrem Pastores animarum hoc praecipue tempore sinceram Ecclesiae catholicae de indulgentiis doctrinam, posthabitis quaestionibus in schola disceptatis, sedulo exponant, quod quidem non aptius praestari ab illis poterit, quam si institutionem suam ad eum exigant modum, quem Benedictus XIV. delineavit; ita vero laudatus Pontifex: 24) „Satis erit fideli populo, si bene norit, sacramento poe­nitentiae, modo quis bene illo utatur, culpam poenamque aeternam dimitti; temporalem vero poenam universam perraro tolli, quae idcirco aut satisfactoriis operibus in hac vita, I8) Litt, apóst. Arcano divinae. §. Navigantes. — 19) De virt. et sacram, poenitentiae decis. 45. n. 11. — 20) De religione, tom. 2. lib. 6. c. 16. n. 6. — 21) Ferraris, Prompta biblioth. v. Jubil. art. 2. n. 30. — 22) L. c. art. 3. n. 56. — 23) Serin. 39. alias 38. cap. 1.— 24) Epist. encycl. Apostolica Constitutio. 26. jun. a. 1749. §. 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom