A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
52 Nr. 1143. Munus ludi- magistri in Császárfalva concursui exponitur. Per translationem vacat in Császárfalva munus ludimagistri, cujus proventus videantur in litteris circularibus ddto 17. Junii 1858 Nr. 1874 dimissis. Qui vacantem hanc stationem consequi cupiunt, linguas croaticam et germanicam calleant, et supplicem suum usque 15. mensis Maji D. Praeposito, et Vice-Archi-Diacono Distinctus Szent-Mártonensis exhibeant Jaurini, die 28. Martii 1865. Nr. 1172. Ludimagtstrorum competentia titulo amissarum ab acatlioiicis praestationum pro mensibus Novembri et Decembri 1864 e concernentibus fundis resoluta. Ob causam in Circularibus litteris ddto 30. Decembris 1864 Nr. 3521 dimissis expositam, ludimagistris etiam, qui amissarum ab acatholicis olim depensarum praestationum compensationem e fundis religionario et studiorum percipiunt, competentia pro mensibus Novembri ac Decembri 1864 resoluta, atque jam nunc levanda est. Quod ipsum DD. Curati ludimagistris notum reddere, atque ipsos eo inviare velint, ut quietantias suas ad Cancellariam Officii mei transponant, abinde obvenientem pecuniae summam recepturi. Emolumenta autem ludimagistris hoc titulo e praememoratis fundis obtingentia, posthac semper pro tempore a 1. Januarii usque finem Decembris computando dependento. DD. Curati ludimagistros etiam eatenus certiores facere velint in obsequium Intimati a R. Lottali Consilio ddto 22. curr. Nr. 19687 exarati. Jaurini, die 29. Martii 1865. Nr. 1173. Concursus pro vacante statione ludima- gistri in oppido Sz,-János. Pro vacante ludirectoris statione in oppido Sz.-János hisce concursus usque 15. mensis Maji duraturus indicitur, cujus stationis proventus sunt: 1. Duo hortuli. 2. Agrorum urbar, jug. 15 et 712 P]0 exquibus 9 jug. et 712 communitas colit. 3. Siliginis metretae 25, a communitate. 4. Foeni curriculi 6 sive circa 60 centenarii a communitate. 5. Titulo ligni focalis pro se, dein calefaciendis duobus oecis sehol, et cubili subdocentis percipit a communitate 126 fl. a. v. item pro califaciendo singulo oeco occasione dominicalis institutionis unam orgiám, et sic pro ambobus, duas orgias ligni mollis. 6. Titulo Didactri ex cassa communitatis 210 fi. a. v. 7. Pro victu unius subdocentis 105 fi. a. v. e cassa communitatis. 8. Pro sacris votivis a communitate 11 fl. 81 xr. a. v. pro sacris fundatis vero e fisco Ecclesiae 56 fl. 84. xr. a. v. 9. E stolari proventu diametrali calculo 90 fl. a. v. 10. Pro schola dominicali 21 fl. a. v. Lingua institutionis germanica et hungarica. Competituri supplicem suum D. Vice-Archi-Diacono et Parocho Sz.-Jánosensi praesentent. Jaurini, die 29. Martii 1865. Joannes m. p. Episcopus.