A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

/w*- Μ- *·- Λ 53 Jr. FIII. If HÄ DEI MISERICORDIA ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA S. JAURINENSIS ECCLESUE EPISCOPUS. VENERABILI CLERO SAECULARI ET REGULARI DIOECESIS NOSTRAE SALUTEM IN DOMINO SEMPITERNAM! Si quod umquam tempus fuit, religioni Ecclesiaeque catholicae calamitosum, et impiis adversariorum consiliis ac moliminibus infestum: illud profecto est, quod hodie vivimus, quo ab hominibus perversis, et confusiones suas tamquam fluctus feri maris despuman­tibus, sanctissimas fidei divinae veritates ludibrio haberi, aeterna honestatis principia con­velli, ipsa quoque societatis humanae fundamenta labefactari ac subrui attoniti conspi­cimus; quid enim inausum intemeratum ve sit illis, qui abjecta Dei conscientia, atque animae immortalitate pernegata, omnia coeco materiae processu oriri vigereque, aut certe si quid Numinis sit, id in homine primum sui conscium composque fieri inverecunda procacitate effutiunt ? Mirumne illos Ecclesiam, quae vanis opinionum commentis immota obsistit firmitate, cujusve ipsa existentia, erroris perpetua est confutatio, mirumne, in­quam, ejusmodi homines Ecclesiam efferato insectari odio, atque in ejus conspirare exi­tium ? — Aetate superiore quoties insurgentibus errorum aut persecutionum procellis res christiana in discrimen adduci videbatur, solemne semper fuit Ecclesiae ac in primis sanctae Sedi Apostolicae, ut errores quidem opposita simplici veritatis expositione profligaret; ad­versus persecutiones vero sola, quae ipsi suppetunt arma, orationes et lacrymas adhibe­ret, supplicesque ad Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis tenderet manus, ejus implorans opem ac praesidium; non quod se aliquando destituendam vereretur: sed ut fideles curae suae creditos servaret incolumes, atque ab interitu vindicaret. Eamdem ingressus est rationem etiam Sanctissimus D. N. Pius PP. IX. quem difficillimis hisce et maxime trepidis Ecclesiae temporibus divina Providentia supremum constituit gregis do­minici pastorem. Is, ut malis omnia late inundantibus efficaci occurreret remedio, immor­talis memoriae praedecessorum suorum insistens vestigiis, die 8. decembris anni proxime praeterlapsi epistolam encyclicam (jam alias a Nobis communicatam) ad omnes orbis catholici dedit Antistites, in qua primum quidem grassantes aetatis hujus erro­res, fidei moribusque non minus quam reipublicae civili pestiferos, brevi syllabo, ut fa­cilius pernosci possent, comprehensos, toto auctoritatis suae pondere proscripsit ac da­mnavit; tum vero universos hortatus est fideles, ut fusis ferventibus ad Patrem luminum precibus, benignitatis divinae efflagitent auxilium, „et in plenitudine fidei confugiant ad Dominum nostrum Jesum Christum, qui redemit nos Deo in sanguine suo, ejusque dul­cissimum cor flagrantissimae erga nos caritatis victimam enixe jugiterque exorent, ut amoris sui vinculis omnia ad seipsum trahat, utque omnes homines sanctissimo suo amore inflam­11 Nr. 1400. Publicantur Indulgentiae, in forma Jubilaei a SSmo Dno Nostro concessae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom