A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
29 proprii inops, in fide sensim labefactetur, atque in turpem impellatur indifferentismum. Hunc esse aevi, quod vivimus genium, quis ire inficias audeat? Verum nolite conformari huic saeculo. Persuasum quippe vobis est, in praesenti naturae lapsae statu, imbecilles admodum rationis vires, et limites perquam esse angustos. Revelationem rectae rationi non posse adversari, cum utraque eumdem habeat auctorem Deum. Data divinitus revelatione rationis robur augeri et obtutum dilatari, ut ea quoque aliquatenus cognoscat, quae sibi relicta, assecutura fuisset numquam; quam in rem praeclare ait S. Bernardus: „Quid non invenit fides? Attingit inaccessa, deprehendit ignota, comprehendit immensa, apprehendit novissima, ipsam denique aeternitatem suo illo vastissimo sinu quodammodo circumcludit. Fidenter dixerim, aeternam beatamque Trinitatem, quam non intelligo credoj et fide teneo, quam non capio mente.18) Neque proinde meliorem a nobis rationis usum fieri posse credamus, quam si eam ad revelationem divinam exigamus, et luce ab hac suppeditata imbuamus; hoc solum pacto plenam et defaecatam illam veritatis doctrinaeque salutaris cognitionem adepturi, quae nobilissimum constituit hominis decus ac ornamentum. „Nihil enim apud Deum ita amplum et magnificum est, ut doctrina perpurgata, et anima veritatis dogmatibus instructa atque perfecta.“19) Non ergo opus est, nec expedit, interminatis quaestionibus et opinionum collisionibus, quas falsi nominis scientia in dies parturit et destituit, multoque minus inficetis dicteriis, quae incredulitas procudit, curiosius intendere. Unde probari nullo modo potest eorum, praesertim sacerdotum agendi ratio, qui ephemerides librosque ab hominibus mente corruptis editos, et calumniis in rem catholicam congestis scatentes, legere non detrectant; quae enim praetexi potest causa, qua ejusmodi consuetudo excusetur? Quid de viro ecclesiastico opinemur, qui injurias in sanctissimam Christi religionem et Ecclesiam jactatas, non tantum aequo accipit animo, sed et profuso aere in meliores fines convertendo, mercatur, atque infensissimorum veritatis hostium temeritatem fovet? An forte novam lucem, et scientiae cognitionumque suarum incrementum illic consectatur? Sed quis prudens, cui illimes limpi- dique praesto sunt latices, ut sitim restinguat, turbidos adit fontes? „Nobis etsi quaerendum esset adhuc et semper, ubi tamen quaeri oportet? apud haereticos? ubi omnia extranea et adversaria nostrae veritati; ad quos vetamur accedere. Quis servus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui-'Sperat? Quis miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus donativum et stipendium captat, nisi plane desertor et transfuga et rebellis?.... Nemo inde instrui potest, unde destruitur: nemo ab eo illuminatur, a quo contenebratur. Quaeramus ergo in nostro, et a nostris, et de nostro; idque dumtaxat quod salva regula fidei potest in quaestionem devenire.“20) Lectio, unde fidei aut honestati periculum arcessitur, naturae non minus quam Ecclesiae lege interdicta est. Neque tempus id genus lectioni tribuendum nobis potest suppetere, „qui caelestium Scripturarum eloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes, ut succus ille spiritualis cibi in omnes se venas animae diffundat.“21) Lucem veritatis sincere quaerentibus, minime ignotum est, ubi ea sit quaerenda. „Ideo Unigenitus Dei, sol justitiae, tamquam immensi et praeclari luminis cereus, in hujus mundi carcerem illuminatus ®) Serm. 76 in Cant. n. 6. 19) Όυΰεν γάξ ό'ντω Θεφ μεγαλοπξες, άς λόγος κεκα3νιςμενος, κχ\ μοχγ τελεία τοϊς της άλνμ S'SIXg 'ΰογμΧΟΊ. S. Gregor. Naz. Orat. 32. ®°) Tertull. De praescript. c. 12. — 21) S. Ambros. De Abel lib. 2. c. 6. 6*