A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
30 est et accensus: ut omnes qui illuminari voluerint, ad illum accedant, illique jungantur, ut nihil medium inter illos sit et ipsum.“22) „Omissis igitur et repudiatis nugis., divinarum Scripturarum consideratione et tractatione pascamus animum atque potemus, vanae curiositatis fame ac siti fessum et aestuantem, et inanibus phantasmatibus tamquam epulis pictis frustra refici satiarique cupientem.“23) Interim lubenter hanc arripimus occasionem ut declaremus, non mediocri Nos animi laetitia fuisse affectos, dum ex submissis congregationum decanalium actis intelleximus, in pluribus districtibus praesentes animarum curatores communibus votis decrevisse, nullum deinceps lucubrationis genus, religioni et Ecclesiae catholicae infestum procurare ac legere; quod quidem decretum nedum approbamus, sed et maxima qua possumus laude prosequimur — Ceteram scientes cui credidimus, omni studio in id incumbamus, ut inaestimabile fidei donum in nobis aliisque intemeratum conservemus, semperque magis ac magis perficiamus, crescentes in scientia Dei,24) quod non aliter certius nos consecuturos sperare licet, quam si in probitate morumque castimonia obfirmatus sit animus; nam ut S. Joannes Chrysostomus monet: „Fides opus habet auxilio spiritus ac perseverantia, ut inconcussa permaneat: auxilium autem spiritus vitae puritate moribuspue probatis retineri apud nos solet. Quare si cupimus fidem radicatam habere, vivendi ratione pura nobis opus est, quae spiritum retineat, a quo totam fidei vim dependere constat. Impossibile enim est, impossibile profecto, si vitam impuram habeas, in fide non vacillare. “ 25) Alterum mundi in maligno positi characteristicon est: immodica rerum terrenarum cupiditas, et eas acquirendi servandique studium. Videas plerosque mortalium opibus, honoribus, et si quid aliud est bonorum apparentium, tanta aviditate et contentione inhiare, ut nullum sit vitae negotium, quod huic anteferendum putent, nullum, in quo minus votis suis atque industriae modum statuant; enim vero — bona pars hominum, decepta cupidine falso, Nil satis est, inquit; quia tanti, quantum habeas, sis. 26) Unde praesentium amore fascinati, suum in illis finem reponunt, et posthabita conscientiae voce, abjectaque religionis et officii reverentia, nil sibi nefas ducunt, dum fluxis caducisque terrae bonis potiri, rem familiarem amplificare, census augere, honore aliis praestare contingat. Quid igitur mirum, si perpetuis distenti sollicitudinibus, nullo caelestium áéternorumque desiderio teneantur, et toti affixi telluri, evanescant in cogitationibus suis, haud veriti contra intimum rationis dictamen, contra expressa evangelii placita docere: omnem morum disciplinam, honestatemque in cumulandis atque augendis divitiis esse collocandam.27) — At nolite conformari huic saeculo. „Vacuum a saecularibus oportet esse animum divinae servitutis obsequio consecratum.“28) Meminerimus nos ad divinae naturae consortium vocatos, tamquam cives Sanctorum et domesticos Dei, expedito mentis affectu ad supernam unice patriam tendere, et quae illic diligentibus Deum praeparata sunt bona suspirare debere; quod quidem nisi quis sese 22) S. Bemard. Serm. 3. in Vigil. Nativit. Dom. n. 2. — 23) S. Augustin. De vera relig. c. 51. — 2*) Coloss. 1, 10. 25) Ή μεν γάξ π'χττις της του Πνεύματος ύεΓται βοήθειας κα\ της παξο'.μονής, ϊνα ατειττος μενη η & του Πνεύματος βοήθεια b)a βίου κα3·χξού καί πολιτείας άξίττης ήμΐν εΐωίύε πχξαμενειν. "Πάτε εί μίλλοιμεν εξ’ ξιζωμενην ε%ειν την πίστιν, πολιτείας ήμΐν ύεΓ κα&αξας της το Πνεύμα πειΒούτης μίνειν και (Τυνε'χειν εκείνης την ^ύναμιν ου γάξ εττιν, ούκ εττι βίον άκχ$αξτον εγονΤΧ, μη και πεξ) την πίττιν ταλευετStXl. Hóm. 1. de verbis Apóst. Habentes eumdem Spir. n. 9. Horat. Serm. I. 1. v. 61. — 27J Syllab. n. 58. — 28) Petr. Bles. De instit. Epise. c. 45.