A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
28 Apostolus, dum ex eo, quod Christus dederit semetipsum pro peccatis nostris, ut ei'ipe- ret nos de praesenti saeculo nequam, 10) necessariae, quae inde profluit consecutionis instar, urgere pergit: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri.11) Eodem collimat etiam sancta mater Ecclesia, dum indicta observationis qua- dragesimalis lege, ad pie recolendam passionis dominicae memoriam nos excitat atque hortatur; ut ex intenta summi, quem fíedemtor divinus in nos testatum fecit amoris consideratione, stimulos concipiamus, fugiendi ejus quae in mundo est concupiscentiae corruptionem,12) et deposito veteri, induendi novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis.13) — Agite itaque Venerabiles Fratres et Filii dilectissimi, quamnam inire agendi rationem, et quam irremissa conniti alacritate nos deceat, ut menti Apostoli et Ecclesiae obsecundemus, ad mutuam aedificationem paucis expendamus. Mundum in maligno positum, et inimicum esse crucis Christi, sacrae Litterae testantur, et sancti Patres omni tempore questi sunt; neque is in praesentiarum suam mutavit indolem, aut nativum longa vetustate detersit colorem; eumdem enim hodiedum, ac expressius etiam quam umquam alias, prae se fert habitum, quem dilectus Domini discipulus delineavit scribens: omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae.14) Quare dum eidem conformari prohibemur, id cum ad universos qui christiano censentur nomine, tum maxime ad eos, qui vocantem Dominum secuti ministerio ejus sese consecraverunt, pertinere, nemini potest esse dubium. „Qui enim in clerum alleguntur, profitentur . . se peculiariter in sortem Domini ascitos, quibus post haec omnia sordeant, ac solus Dominus sors et pars haereditatis futurus sit.“ 15) At quaenam in specie sunt ea saeculi lineamenta, a quibus ne in studia moresque nostros transeant, sollicite sit cavendum? Nostis quam optime, neque necesse arbitramur operosa id persequi oratione, cum obvia compertum sit experientia, quanta animositate atque protervia hodie passim rationis humanae auctoritas extollatur, quam altioris luminis haud indigam, suisque fretam viribus, unicum omnis veritatis fontem et supremum arbitrum proclamant;16) adeoque, quicquid ejus comprehendendi facultatem excedit, aut ab ea profectum non est, illusioni erroris deputandum ajunt. Hinc homines vana scientiae opinione inflati, non intelligentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant,17) summa et essentialia fidei divinae dogmata, a quibus omne inter adversitates vitae praesentis solatium, et fiducia beatae post fata immortalitatis suspenditur, tamquam obsoletae antiquitatis commenta traducunt; saluberrima Ecclesiae catholicae instituta, quibus majores nostri suam culturam, ordinem socialem, ipsamque magna ex parte prosperitatem temporalem in acceptis referebant, cavillationibus insectantur; cultus pietatisque religiosae exercitia, superstitionis insimulant: horum autem loco ipsi distortae mentis suae paradoxa obtrudunt, eaque in scriptis periodicis, in libris vulgo destinatis, et sermonibus publicis aeque ac privatis magno verborum strepitu depraedicant. Nihil tam absonum et a recta ratione alienum, nihil tam impium et sacrilegum cogitari dicive potest, quod asserere ac tueri erubescant; et si quis fortasse refragari ac opinionum monstra refellere in animum inducat, eum pinguis ingenii, tenebrionem, aut simulatorem, qui commodis suis metuat, convitiantur; ita tandem fit, ut multitudo imperita et judicii t0) Gal. 1, 4. — n) Rom. 12, 2. — 12) 2 Petr. 1, 4. — l3) Ephes. 4, 22. — 14) 1 Joan. 2, 15. — ,5) Concil. Colon. * a. 1558. c. 27. — 16) Syllab. error, a Pio IX. confixor. n. 4. — 17) 1 Tim. 1, 7.