A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

13 Et quoniam ubi a civili societate fuit amota religio, ac repudiata divinae reve­lationis doctrina et auctoritas, vel ipsa germana justitiae humanique juris notio tenebris obscuratur et amittitur, atque in verae justitiae legitimique juris locum materialis substi­tuitur vis, inde liquet cur nonnulli certissimis sanae rationis principiis penitus neglectis posthabitisque audeant conclamare, „voluntatem populi, publica, quam dicunt, opinione, vel alia ratione manifestatam constituere supremam legem ab omni divino humanoque jure solutam, et in ordine politico facta consummata, eo ipso quod consummata sunt vim juris habere.“ Verum ecquis non videt, planeque sentit, hominum societatem religionis ac verae justitiae vinculis solutam nullum aliud profecto propositum habere posse, nisi scopum comparandi, cumulandique opes, nullamque aliam in suis actionibus legem sequi, nisi indo­mitam animi cupiditatem inserviendi propriis voluptatibus et commodis? Eaproptur hu­jusmodi homines acerbo sane odio insectantur Religiosas Familias quamvis de re Chri­stiana, civili, ac litteraria summopere meritas, et blaterant, easdem nullam habere legiti­mam existendi rationem, atque ita haereticorum commentis plaudunt. Nam, ut sapien­tissime rec. mem. Pius VI. Decessor Noster docebat „regularium abolitio laedit statum „publicae professionis consiliorum evangelicorum, laedit vivendi rationem in Ecclesia „commendatam tamquam Apostolicae doctrinae consentaneam, laedit ipsos insignes funda­tores, quos super altaribus veneramur, qui nonnisi a Deo inspirati eas constituerunt so­cietates.“5) Atque etiam impie pronunciant, auferendam esse civibus et Ecclesiae facul­tatem „qua eleemosynas christianae caritatis causa palam erogare valeant,“ ac de me­dio tollendam legem „qua certis aliquibus diebus opera servilia propter Dei cultum pro­hibentur“ fallacissime praetexentes, commemoratam facultatem et legem optimae publicae oeconomiae principiis obsistere. Neque contenti amovere religionem a publica societate, volunt religionem ipsam a privatis etiam arcere familiis. Etenim funestissimum Commu- nismi et Socialismi docentes ac profitentes errorem asserunt „societatem domesticam seu familiam totam suae existentiae rationem a jure dumtaxat civili mutuari; proindeque ex lege tantum civili dimanare ac pendere jura omnia parentum in filios, cum primis vero jus institutionis, educationisque curandae.“ Quibus impiis opinionibus, machinationibusque in id praecipue intendunt fallacissimi isti homines, ut salutifera catholicae Ecclesiae do­ctrina ac vis a juventutis institutione et educatione prorsus eliminetur, ac teneri flexibi- lesque juvenum animi perniciosis quibusque erroribus, vitiisque misere inficiantur ac de­praventur. Siquidem omnes, qui rem tum sacram, tum publicam perturbare, ac rectum societatis ordinem evertere, et jura omnia divina et humana delere sunt conati, omnia nefaria sua consilia, studia et operam in improvidam praesertim juventutem decipiendam ac depravandam, ut supra innuimus, semper contulerunt, omnemque spem in ipsius juventutis corruptela collocarunt. Quocirca nunquam cessant utrumque clerum, ex quo, veluti certissima historiae monumenta splendide testantur, tot magna in cliristianam, ci­vilem, et litterariam rempublicam commoda redundarunt, quibuscumque infandis modis di­vexare, et edicere, ipsum Clerum „utpote vero, utili que scientiae et civilitatis progressui inimicum ab omni juventutis instituendae educandaeque cura et officio esse amovendum.“ At vero alii instaurantes prava ac toties damnata novatorum commenta, insigni impudentia audent, Ecclesiae et hujus Apostolicae Sedis supremam auctoritatem a Chri­sto Domino ei tributam civilis auctoritatis arbitrio subjicere, et omnia ejusdem Ecclesiae 5) Epist. ad Card. De la Rochefoucault 10. martii 1791. 4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom