A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

14 et Sedis jura denegare circa ea quae ad exteriorem ordinem pertinent. Namque ipsos minime pudet affirmare „Ecclesiae leges non obligare in conscientia, nisi cum promul­gantur a civili potestate; acta et decreta Romanorum Pontificum ad religionem et Eccle­siam spectantia indigere sanctione et approbatione, vel minimum assensu potestatis civilis; constitutiones Apostolicas 6), quibus damnantur clandestinae societates, sive in eis exiga­tur, sive non exigatur juramentum de secreto servando, earumque asseclae et fautores anathemate mulctantur, nullam habere vim in illis orbis regionibus ubi ejusmodi aggre­gationes tolerantur a civili gubernio; excommunicationem a Concilio Tridentino et Ro­manis Pontificibus latam in eos, qui jura possessionesque Ecclesiae invadunt, et usur­pant, niti confusione ordinis spiritualis, ordinisque civilis ac politici ad mundanum dum­taxat bonum prosequendum; Ecclesiam nihil debere decernere, quod obstringere possit fidelium conscientias in ordine ad usum rerum temporalium; Ecclesiae jus non compe­tere violatores legum suarum poenis temporalibus coercendi; conforme esse sacrae theo­logiae, jurisque publici principiis, bonorum proprietatem, quae ab Ecclesiis, a Familiis religiosis, aliisque locis piis possidentur, civili gubernio asserere, et vindicare.“ Neque erubescunt palam publiceque profiteri haereticorum effatum et principium, ex quo tot perversae oriuntur sententiae, atque errores. Dictitant enim „Ecclesiasticam potestatem non esse jure divino distinctam et independentem a potestate civili, neque ejusmodi di­stinctionem, et independentiam servari posse, quin ab Ecclesia invadantur et usurpentur essentialia jura potestatis civilis.“ Atque silentio praeterire non possumus eorum auda­ciam, qui sanam non sustinentes doctrinam contendunt „illis Apostolicae Sedis judiciis, et decretis, quorum objectum ad bonum generale Ecclesiae, ejusdemque jura, ac disci­plinam spectare declaratur, dummodo fidei morumque dogmata non attingat, posse assen­sum et obedientiam detrectari absque peccato, et absque ulla catholicae professionis jactura.“ Quod quidem quantopere adversetur catholico dogmati plenae potestatis Romano Ponti­fici ab ipso Christo Domino divinitus collatae universalem pascendi, regendi, et guber­nandi Ecclesiam, nemo est qui non clare aperteque videat et intelligat. In tanta igitur depravatarum opinionum perversitate, Nos Apostoliéi Nostri offi­cii probe memores, ac de sanctissima nostra religione, de sana doctrina, et animarum salute Nobis divinitus commissa, ac de ipsius humanae societatis bono maxime solliciti, Apostolicam Nostram vocem iterum extollere existimavimus. Itaque omnes et singulas pravas opiniones ac doctrinas singillatim hisce Litteris commemoratas auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, proscribimus atque damnamus, easque ab omnibus catholicae Ecclesiae filiis, veluti reprobatas, proscriptas atque damnatas omnino haberi volumus et mandamus. Ac praeter ea, optime scitis, Venerabiles Fratres, hisce temporibus omnis veri­tatis justitiaeque osores, et acerrimos nostrae religionis hostes, per pestiferos libros, libel­los, et ephemerides toto terrarum orbe dispersas populis illudentes, ac malitiose mentien- tes alias impias quasque disseminare doctrinas. Neque ignoratis, hac etiam nostra aetate, nonnullos reperiri, qui satanae spiritu permoti, et incitati eo impietatis devenerunt, ut Dominatorem Dominum Nostrum Jesum Christum negare, ejusque Divinitatem scelerata 6) Clement. XH. „In eminenti.“ Benedict. XIV. „Providas Komanorum.“ Pii VII. „Ecclesiam.“ Leonis XII. „Quo graviora.“

Next

/
Oldalképek
Tartalom