A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

132 dinando futuro patriae nostrae statu, deque sanciendis, quas mutata temporum et rerum conditio necessarias fecit legibus, ejusmodi fuerint viri, qui probe intelligentes, quid ae­quitatis, quidve boni communis ratio deposcat, in administrando gravissimo hoc negotio non temere, neque sectae aut factionis alicujus impulsu, sed solo pacis et concordiae amore ducuntur; „nam nec privatos focos, nec publicas leges, nec libertatis jura, cara habere potest, quem discordiae delectant.“ 2) Sane nullum est ad componendas praesen­tis quod vivimus aevi fluctuationes, atque ad propulsandas, quae undique impendent, ca­lamitatum procellas, seu efficacius, sive certius praesidium , quam animorum ad pacis studia inclinatio. Pax quippe, jam natura sua omne genus perturbationis excludens, ge­nitrix altrixque est cum nobiliorum quorumvis vitae munerum, tum ipsius etiam prospe­ritatis civilis; ea enim vigente, industria civium amplissimum sese explicandi nacta cam­pum, laetiora in dies capit incrementa, quo fit, ut pleno alveo affluant ea, quae vitae hujus mortalis commodo inserviunt ac ornamento; unde vere non minus quam elegan­ter s. Gregorius Nazianzenus: „Pax amica, inquit, non re dumtaxat, sed nomine quoque ipso jucunda. 3) Quod idem jam ante illum princeps oratorum prolocutus est in haec verba: „Ut circumspiciamus omnia, quae populo grata atque jucunda sunt, nihil tam populare, quam pacem, quam concordiam reperiernus.“ 4) Et alibi: „Dulce nomen est pacis: res vero ipsa cum jucunda, tam salutaris.“ 5) Ceterum non eam heic pacem in- telligi volumus, quae ex torpore quodam, aut longa malorum asuetudine profecta, quic- quid evenerit, indolens accipit; sed eam, quae virtute ac morum honestate nixa, B) tran­quilla cum moderatione providet remedia, publicis aeque ac occultis societatis vulneribus sanandis idonea. Haec si discussionibus comitialibus praesederit, spes est certissima fore, ut patria nostra diuturno licet attrita morbo, et adversis fessa casibus, rursus conva­lescat; et parta majorum sanguine ac sapientia haereditas, nonmodo incolumis, sed, annuentibus superis, florentior quoque transmittatur nepotibus. Quod ut contingat, omni­bus nobis, ni degeneres simus atque ingrati, pro virili allaborandum est. „Stare omnes debemus, tamquam in orbe aliquo reipublicae, qui quoniam versetur, eam deligere par­tem, ad quam nos illius utilitas salusque converterit.“ 7) Quamobrem pastores animarum id imprimis partium suarum esse ducant, ut populum sibi creditum, cujus temporalis felicitas perinde ipsis cordi sit oportet, sedulo edoceant, quanti momenti ea res sit, legatos ad comitia deputare, qui in decidendis gra­vissimis et essentialibus regni negotiis vices ipsius sunt obituri; ab hoc proinde actu, ut felicem comitiorum exitum, ita totius societatis salutem suspendi, ex quo pronum erit *) Cic. Philipp. ΧΙΠ. 1. — 3) Έίξηνη <píKtj, 70 yXvxd, XXt ΊΓ^Χ^μΧ·) XOC) ονομΧ. Orat. 13. de pace. Opp. tom. 1. ed. Billii. — <) Cic. Orat, pro lege agrar. 8. — 5) Id. Philipp. XIII. 1. — 6) "il/TTS OUX m ί!£ψψ eim, μη πςότεζον ce^erujg χατοξ$ω$ει<ηις. s. Joan. Chrys. hom. 9. n. 3. in epist. ad Ephes. c. 4. Opp. tom. 11. ed. Montfauc. — 7) Cic. pro Plancio 38.

Next

/
Oldalképek
Tartalom