A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
133 inferre, electionem illam summa conscientiae religione esse peragendam; ea enim inconsulto aut praepostere facta, detrimentum in universos redundet est necesse, quandoquidem eadem qua civitas ipsa, singuli quoque cives utuntur fortuna. 8) Quia vero compertum est, plebem nostram in exercendo electionis jure, quod per recentiorem primum legem delatum accepit, 9) nondum ea pollere dexteritate ac perspicacia, ut non facile in devia possit impelli: iccirco DD. Curati omni, qua licet, contentione satagant eam contra erroris seductionisque pericula praemunire. Sunt namque, — ecquis id inficiari ausit? — sunt homines, qui non castigatis imbuti principiis ac ideis politicis, aut immodica rerum novarum prurigine acti, privatisque, minime laudandis, finibus intenti, omnes adhibent artes, ut conciliato sibi popularium favore, deputati ad comitia delegentur: homines, ut Apostolus loquitur, se ipsos amantes, cupidi, elati, sine affectione, sine pace, 10) Hi velut sidera errantia 11) obvios prensare, verbis phaleratis libertatem et jura humanitatis crepare, vanisque promissis, quorum fidem exsolvere nec possunt, nec volunt, imperitae multitudini fucum facere solent, ut eam excitata magna sui exspectatione in partes suas pertrahant. Ne igitur populus in fraudem inducatur, ipseque sibi damnum imprudens consciscat, admonendus erit, ut sibi ab hujusmodi caveat, neque illudi sibi patiatur; simul autem, ne inops consilii incertus haereat, permovendus, ut suffragia sua in eos conferat viros, quorum vera in patriam caritas, fides in regem, solida in religionem et ecclesiam catholicam pietas, et sincerum de concivibus bene merendi studium exploratum est. Nolumus tamen haec in ecclesia, aut e suggestu, qui annuntiandis aeternis veritatibus destinatus est unice, fieri; id enim a sanctitate loci, et reverentia eidem debita, alienum habemus. Pastori, qui fiduciam suorum emeruit, plurimae suppetent occasiones, utilem hac in re navandi operam, dum aut hic illeve parochianorum ejus exquiret sententiam, aut oblato colloquio familiari, de imminente electione, deque competitoribus sermo incidet ; dummodo in omnibus gravitas et modestia sacerdotalis observetur, atque a passionum intemperie, qua caritas bene ordinata laedi posset, abstineatur. Reliquum jam est, ut, quod christianos decet, supplices ad Deum, a quo bona cuncta procedunt, confugiamus, et ejus opem instantissime efflagitemus, ut ingruentium comitiorum consultationibus benigne aspirare, easque benedictione sua prosequi, atque ad desideratum finem perducere dignetur. Si enim quodvis opus ab homine coeptum, ut prospere cedat, auxilio superno, sine quo nihil sanctum, nil validum est, indiget: quanto magis necessarium id videri debet in negotio omnium longe gravissimo, a quo feliciter expedito, gentis integrae incolumitas salusque dependet? Quare excitandi erunt fideles, ut hoc pietatis officio patriae debito alacriter ac devote perfungantur. Cumque maxima 8) Του κοινού δ? όντως vj εκείνως Ιχοντες, κα) τον κχ$' "έκαστον ομοίως τταστν είναι άνάγκψ. Naz. Orat. 20. in laud. Basii. — ®) Art. V. a. 1848. — '<>) 2. Tim. 3, 2. — »>) Jud. 13.