A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

131 JVr. ΛΊΓΜΙΙ. Μ agna gratulatione, et erectis in laetam fiduciam animis, consalutarunt omnes sinceri patriae cives benignum Majestatis Suae Sacratissimae diploma, quo publica regni comi­tia ex instituto moreque majorum celebranda, ad diem 10-am imminentis mensis decem­bris convocantur. Magnanimitatis nempe regiae ac benevolentiae suae insigne editurus argumentum Princeps Augustissimus, ultro Ipse occurrit, et oblata opportunitate afflictis ac paene prostratis rebus nostris via legali opitulandi, ad capienda ejusmodi consilia in­vitat, quibus definito utrimque jurium ambitu, veteres formae nonnihil interceptae, in quantum expedit, revocentur, et mutuus regem inter regnumque nexus arctiore nodo ad- stringatur, nullis in posterum vicissitudinibus laxandus. Si quis umquam fuit eventus an­nalibus nostris consignatus, aleae plenus, spe opimus, exitu trepidus, et consectariorum foecundus; huic profecto par proximusque censeri debet is, quem indicta comitia partu­rient, in quibus de summis, quae nationi cuivis sanctissima esse solent bonis aut adipi­scendis firmandisque, aut amittendis, nec facile amplius recuperandis decernetur; eo enim illa diriguntur, ut instaurato ac nova veluti vita animato universae societatis nostrae ci­vilis organismo, vitiata sarciantur, labefactata consolidentur, vetustate obsoleta removean­tur, et quae aetatis indigentiis sunt accommoda, inducantur: quae quidem satis ostendunt, quantum ponderis ac momenti comitiis his tribuendum sit. Quanto vero hoc momentum majus est atque praestantius, tanto majore providentia curandum, ut omnia in illis tem­perate, et defaecata judicii maturitate, atque ad justitiae sapientiaeque rationem per­tractentur; ne forte, „ut evenit in consiliis infelicibus, optima videantur, quorum tempus effugerat,“ <) aut necessaria putentur, quae salva imperii firmitate, admitti nequeunt. Quodsi generosa vereque paterna, tam illustri documento contestata, Principis optimi in­tentio, ut par est, suspiciatur, et patriae commodis studiosos inveniat animos: dubium non est, eum baec comitia habitura successum, ut abolitis, quae praeteriti temporis ini­quitas attulit damnis, et oblitteratis malorum, quae invalescere coeperunt vestigiis, novus in Hungária rerum ordo stabiliatur, ex quo prisca gentis dignitas et gloria, communis­que civium prosperitas efflorescat, novumque ipsi Monarchiae robur accrescat. At vero optatus hic, et flagrantissimis bonorum omnium votis expetitus comi­tiorum successus non alio sperari obtinerique potest pacto, quam si deliberaturi de coor­Nr. 3100. Comitia Regni indicta — DD. Parochi po­pulo bene con­sulant circa deputandos ad illa viros. S. Devotio ordi­natur pro fe­lici Comitio­rum successu. lj Tacit. Hist. I. 39. 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom