A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
127 sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem scriptura quodam loco habet: Cum consummaverit homo, tunc incipit.“27) Non est praesentis instituti nostri, rationibus operose congestis demonstrare, quanti pro sacerdotibus sit momenti iugis scripturae tractatio; quandoquidem ad eos Nobis sermo est, quibus insignes, quas ea progerminat utilitates, ignotae esse non possunt, quasve s. Isidorus Hispalensis paucis complectens: „Geminum, inquit, confert bonum lectio sacrarum scripturarum: sive quia intellectum mentis erudit, sive quia a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit.28) Enimvero, praeterquam quod intimam Jesu Christi, ad quem omnia divinitus scripta referuntur,29) cognitionem, uberrimamque doctrinae populo fideli proponendae penum suppeditet: insuper validissimum contra sensualitatis illecebras et vitiorum irritamenta praestat praesidium : „ Scripturae quippe lectio frequens conatus hostiles evacuat, atque turbines aestuantium tentationum quadam gratiae serenitate tranquillat.“30) Quod summa qua possumus animi contentione, ac interposita etiam auctoritate nostra, omnes et singulos monendos ducimus, illud est, ut numquam non meminerint, lectionem scripturae hac solum conditione futuram proficuam et salutarem, amplissimaque allaturam commoda, si ea duce ac magistra Ecclesia catholica suscipiatur, atque ad traditam a maioribus doctrinam exigatur. „Scripturae namque, ut s. Hilarius ait, non in legendo sunt, sed in intelli- gendo; “31) seu ut s. Hieronymus loquitur: „Non putemus in verbis scripturarum esse evangélium, sed in sensu; non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in radice rationis.“ 32) „Quis autem medullas scripturarum magis nosset, quam ipsa Christi schola?“ 33) id est „Ecclesia, quae secum habet consilium et Spiritum Sponsi et Dei sui.“ 34) „Quidni enim custos Ecclesia catholica sit et scripturarum, et earum intelli- gentiae, et fidei patrum iam inde ab exordio christianae gentis; cum una ipsa et orbem terrarum impleat, et superiores aetates impleverit, omnium praestantissima spectatrix, omnium testis oculata.“ 35) Hinc perpetua, et totius retro antiquitatis voce consecrata lex in Ecclesia semper viguit, quae in intelligenda exponendaque scriptura communem ss. Patrum consensum normae instar minime dubiae sequendum praecepit; cum consentiens horum intelligentia et expositio, intelligentia et expositio sit ipsius Ecclesiae, utpote cuius mens et doctrina non aliunde verius certiusque, quam ex Sanctorum veterum testimoniis innotescit. Hanc viam et rationem in definiendo ss. litterarum sensu constanter tenuerunt tenendamque urserunt omnes pontifices et sancti doctores, Concilia item omnia, quorum effata Melchior Canus, 3e) aliique magno numero cumulata exhibent; nobis pauca indicasse sufficiat. Synodi Trullanae canon 19 sic habet: „Si ad scripturiam pertinens controversia aliqua excitata fuerit, ne eam aliter interpretentur, quam quomodo Ecclesiae luminaria, et doctores suis scriptis exposuerunt; et maiorem ex his laudem assequentur, quam si ea, quae a se dicuntur, componant; ne dum quandoque ad id haesitant, ab eo quod convenit, excidant.“ Concilium quoque Lateranense sub Leone X. act. 11. praecipit omnibus, qui evangelicam veritatem populum docturi sunt, ut sacram scripturam 27) Epist. 137. ad Volusian n. 3. Opp. /. 2. *) De summo bono lib. 3. c. 8. 29) S. August. Enarr. in ps. 71. n. 18. Opp. tom. 4. #>) Petras Blesens. epist. 134. ad Wilhelm. 31) Lib. 2. n. 9. ad Constantium August. Opp. t. 2. cd. Migne. 3ä) Comment. in. epist. ad Galat, c. 1. Opp. t. 7. 33) Tertull. in Scorpiac. n. 12. 3<) S. Bernard. serm. 3. in Vigil. Nativit. n. 1. Opp. t. 2. ed. Mnbil. 35) Thomassin. Dogmát, theolog, tom. 3. tr. 1. de prolegom. theol. c. 21. n. 2. 36) De locis theol. lib. 7. c. 3. i