A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
128 iuxta interpretationem doctorum, quos Ecclesia, vel usus diuturnus approbavit, explanent; ne quicquam eis proprio sensu contrarium aut dissonum adiiciant, sed illis semper insistant, quae a praefatorum doctorum interpretationibus non discordant. Idem gravioribus adhuc verbis inculcatum est a Concilio Tridentino,37) quod ad coercenda petulantia ingenia decrevit: „ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, sacram scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cuius est iudi- care de vero sensu et interpretatione scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam scripturam sacram interpretari audeat.“ Quae quidem meridiana luce ostendunt clarius, nemini, qui catholico nomine censeri velit, integrum esse scripturam in his, quae ad fidem moresque pertinent alio, quam tradito a Patribus, et probato ab Ecclesia sensu intelligere ac explanare. Quodsi quorumlibet hominum ingenio arbitratuque codicem sacrum exponi liceret: quo tandem id evasurum putamus ? Nempe, ut paene quot capita, tot obtrudantur interpretationes multum ab invicem diversae, et sibi non raro contrariae;“ sitque ibi deinceps errorum lupanar ubi erat ante castae et incorruptae sacrarium veritatis,“ quemadmodum vere non minus quam acriter Vincentius Lirinensis advertit. 38 *) Desertis namque Patrum vestigiis, praeceps est in devia lapsus, nihilque iam erit tam absonum atque etiam impium, quod ex scriptura extundi, eiusque verbis cohonestari non possit. Quis umquam fuit haeresiarcharum, qui deliramenta sua litteris divinis tutatus non fuerit ? „Neque enim natae sunt haereses, et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum praecipitantia, nisi dum scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non intelligitur, etiam temere et audacter asseritur.“ ;i9) Immo homines etiam bonae voluntatis, sed simplices, et necessaria destituti scientia, dum effatis scripturae nimium inhaerent, eaque ad unguem, ut aiunt, resecant, in varios et graves pertrahi errores, experientia docet; eiusque rei non unum Cassianus refert exemplum. 40) „Nefas igitur, ut verba usurpemus s. Leonis M., aliter de scripturis divinis sapere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt.“ 41) Si quis fortasse autumet, omnem hoc pacto sibi praecisam esse facultatem sese in illustranda scriptura exercitandi, eiusque intelligentiam provehendi: nae is fallitur vehementer; nam ut scite observat Canus,42) praeterquam quod in sacris bibliis loci sunt multi, atque adeo libri integri, in quibus interpretum diligentiam Ecclesia desiderat, quibusve proinde iuniores possent et eruditionis et ingenii posteris ipsi quoque suis monumentum relinquere; in illis etiam, quae antiquorum sint ingenio ac diligentia elaborata, nonnihil nos Christiano populo, si volumus, praestare et quidem utilissime possumus. Possumus enim vetustis novitatem dare, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem, omnibus naturam suam, et naturae suae omnia. Eodem pertinent quae Lirinensis solito calore ac eloquentiae flumine hanc in rem edisserit:43) „Quodcumque, ait is, in Ecclesiae paradiso Dei agricultura, patrum labore satum est, hoc idem filiorum industria colatur, floreat, maturescat, proficiat, perficiatur. Et prisca 37) Sess. 4. decret. de edit, et usu ss. libror. ®) Cominonit. c. 23. M) S. August. Tract. 18. in Joan. n. 1. Opp. tom. 3. ραπ. Ϊ. 40) Instit. lib. 1. c. 10. lib. 5. c. 37. Collat. 1. c. 20. Collat 2. ec. 5. 6. et 8. Coli. 21. c. 29. Opp. lom. 1. ed. Mi^nt. 41) Epist. 82. al. 62. ad Marcian. August. Opp. I. 1. ed. Ba/lerin. 42j L. cit. c. 4. 43j Commou. c. 23.