A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
124 dicos, evangelia, et in specie passionem Christi, lingua vulgari legere solitam. Synodus itidem Strigoniensis a 1450. cap. de divinorum officiorum celebratione, parochis iniungit: „Plebibus vobis commissis de epistola, evangelio, vel alia sacra scriptura diebus dominicis et festivis aliqua prudenter enunciare curate. Epistolam et evangélium bene legere, et populo ad litteram exponere.“19) Respici heic ad vernaculam scripturae versionem tanto minus dubitari potest, quod circa hoc ipsum tempus Ladislaus Báthory ex ordine s. Pauli primi eremitae, hungaricam utriusque testamenti interpretationem adornaverit.— Silentio premimus indefessam monachorum in describendis et multiplicandis sacri codicis exemplaribus solertiam; uti et glossas, postillas, commentationes ad promovendam, expeditioremque reddendam sacrarum litterarum lectionem consarcinatas; quae profecto argumento sunt manifestissimo, vel ipso aevo medio, quod multi adhuc densis ignorantiae tenebris horridum somniare amant, admodum frequentatam fuisse scripturas divinas tractandi consuetudinem, et earum studium haud remissum. Illud dumtaxat addimus: haec omnia consciis, immo et probantibus summis ecclesiarum rectoribus fuisse acta; nec cuiquam, nisi positos a maioribus terminos perrupisset, impedimentum obiectum. Quare iniurii sunt, qui Ecclesiam catholicam carpunt, eique crimini vertunt, quasi scripturam populo subtraxerit, et eius lectionem interdixerit. Quamvis enim Ecclesia probe noverit, multa esse in divinis paginis obscuritate plena, et difficultatibus salebrosa, quibus imperiti aut perditi homines suo periculo abuti possint; — qui etiam sentire aliter potuisset, cum iam Princeps apostolorum de nonnullis epistolarum Paulinarum locis ita censuent,20) et Patres uno prope ore id docuerint ?21) — numquam tamen scripturae lectionem univer- sim et absolute prohibuit; sed eam, ita poscentibus rerum adiunctis, ad propulsandum quod fidelibus impendebat subversionis periculum, iusta moderatione coercuit, certisque constrinxit limitibus. Cum nempe albigenses et valdenses impias suas proferrent doctrinas, Ecclesiae non minus quam civitati infestas, easque disseminatis bibliis in gallicum versis, quibus suos aspergebant errores, tueri ac propagare fanatico aestu conarentur: ut contagioni pestiferae latius in dies grassanti modus poneretur, Concilium Tolosanum a 1229. canone 14 decrevit: ne laici libros v. aut. n. testamenti in vulgari translatos habere permittantur. Praeivit huic decreto Innocentius III. qui ob eamdem causam lectionem scripturae idiomate vulgari, dioecesis Metensis fidelibus interdixit. Saeculo sexto decimo protestantismus, et sobolescentes ex eo sectae numerosae, eodem usae stra- tagemate, vernaculas scripturae versiones ad sua placita depravatas obtenderunt, atque ex iis procusis dogmatibus novellis praesidium petebant ac firmamentum; asserta simul cuivis christiano scripturam ex privato sensu interpretandi libertate. Ut huic temeritati et abusui occurreretur, patres a Concilio Tridentino ad conficiendum librorum prohibitorum indicem delegati, inter decem regulas generales, eidem indici praemissas, loco quarto hanc praescripserunt: „Quum experimento manifestum sit, si sacra biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quam utilitatis oriri: hac in parte iudicio episcopi aut inquisitoris stetur, ut cum I9) Constitutiones synodal, almae Eecles. Strigon. edid. I. Dankó. pag. 13. 20) 2 Petr. 3, 16. 2I) Quorum omnium loco unus sit s. Au, nstinus dicens: „Multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes; quibusdam autem locis quid vel falso suspicentur non inveniunt; ita obscure quaedam dicta densissimam caliginem obducunt.“ De doctr. Christ, lib. 2. c. 6.