A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
125 consilio parochi vel confessarii, bibliorum a catholicis auctoribus versorum lectionem in vulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex huiusmodi lectione non damnum; sed fidei atque pietatis augmentum capere posse.“ Episcoporum itaque iudicio relictum fuit licentiam, quibus expedire censu érint, largiri. Cum vero nonnulli hac in re nimis essent faciles, ne id in perniciem cederet animarum, Sixtus V. facultatem idge- nus licentias concedendi episcopis ablatam, soli Congregationi s. Officii voluit delatam. Postmodum ne forte episcopi reimpressa simpliciter in subsequis indicis editionibus regula quarta putarent redditam sibi dictas licentias concedendi facultatem, Clemens VIII. in publicata sub auspiciis suis nova indicis editione, regulae quartae hanc addidit observationem: „Animadvertendum est circa suprascriptam IV. regulam indicis, . . nullam per hanc impressionem et editionem de novo tribui facultatem episcopis vel inquisitoribus aut regularium superioribus concedendi licentiam emendi, legendi aut retinendi biblia vulgari lingua edita, cum hactenus mandato et usu sanctae romanae et universalis Inquisitionis sublata eis fuerit facultas concedendi huiusmodi licentias.“22) Huic Clementis VIII. declarationi accessit decreto s. Congregationis indicis a. 1757. iussu Benedicti XIV. edito, sequens additamentum: „Quodsi bibliorum versiones vulgari lingua fuerint ab Apostolica Sede approbatae, aut editae cum adnotationibus desumtis ex sanctis Patribus, vel ex doctis catholicisque viris, conceduntur.“ Juxta hodiernam igitur Ecclesiae nostrae disciplinam, versiones scripturae, si memoratae adsint conditiones, nulli obnoxiae sunt interdicto, libereque a quovis, quin petenda sit licentia, legi possunt. Quisquis haec animo praeiudiciis non excoecato expendit, fateatur oportet, summam ex iis relucere Ecclesiae catholicae sapientiam et providam circumspectionem. Cum enim ipsa credentium in Christum magistra divinitus sit ordinata, profecto iure suo utitur, officioque fungitur, dum filiis suis interdicit depravatas et erroribus foedatas scripturae editiones versionesque. quarum lectione fidei sinceritas in discrimen adducatur. Id si facere negligeret, divinae suae missionis conscientiam abiecisse dicenda foret. Tum solum argui posset Ecclesia quod promiscuam scripturae lectionem prohibeat, si haec aut necessaria ad salutem, aut unicus esset fons veram Christi doctrinam cognoscendi. At primum nemo sanus asseveraverit: alioquin maxima Christianorum pars, utpote illitterata, salutis exsors pronuntiari deberet. Alterum aeque dici nequit, cum rudiores etiam ex praedicationibus publicis, catechismis, explanationibus evangelii, aliisque mediis veritates salutis addiscere valeant. „Bona institutio, ait Muratorius, pia meditatio, pastorum vox, praedicatio atque traditio, non raro satis sunt homini divina gratia adiuto, ad placendum plus Deo, quam placeant eruditi nonnulli in sacrarum litterarum studium intenti.“23) Neque Pontificibus romanis ex eo iusta conflatur invidia, quod ii potissimum asserantur scripturam suppressam, et manibus hominum excussam voluisse. Illosne credemus id voluisse, qui nullis laboribus, nullis pepercerunt impensis, ut quam emendatissima in lucem prodiret bibliorum editio? Qui brevi 70 annorum spatio, inde ab inventae artis typographicae incunabulis usque ad ortum protestantismi adminus 150 completas, et si versiones vulgares, partesque singulares typis mandatas adiicias, plus minus 800 scripturae editiones per Europam catholicam nihil obloquentes passi sunt distrahi? 22) Idem hoe denuo in memoriam revocatum fuit monito s. Congregationis indicis 7. jan. 1836 edito, et regulis indicis pariter subnexo. 23) De ingen, moder. lib. 3. c. 17.