A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

123 comperta sit iis, qui sedulam disciplinae dogmaticae navarunt operam. Unum interim, qui ceteris luculentior ac plane decretorius est, locum paucis iuvat attingere. Nemo nescit, viguisse in multorum animis fidem christianam, antequam ulli codices sacri novae legis exstarent. Praeterea diu caruere ss. litteris gentes quaedam Christum amplexae, quum in earum linguam conversa nondum fuissent prophetarum et apostolorum monu­menta. Audiendus est hanc in rem s. Irenaeus sic loquens:15) „Quid autem, si neque apostoli quidem scripturas reliquissent, nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis, quibus committebant ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes barbarorum eorum, qui in Christum credunt sine charta et atramento, scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis salutem, et veterem traditionem diligenter .custodientes.“ Sane iam vetustissimi Ecclesiae doctores, scripturam adeo non crediderunt unicum esse fidei veritatisque Christianae fontem, ut in disceptationibus, quae cum haereticis exarse­runt, eam ne in subsidium quidem asciscendam contenderint. Ita Tertidlianus: Non ad scripturas provocandum est, nec in his constituendum certamen, in quibus aut nulla, aut incerta victoria est, aut par incertae. Nam etsi non ita evaderet conlatio scriptu­rarum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: quibus competat fides ipsa: cujus sint scripturae: a quo, et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt christiani; ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinae et fidei christianae, illic erit veritas scri­pturarum, et expositionum, et omnium traditionum Christianarum.“16) Quum Patres tra­ditioni tantum tribuerunt ponderis ac momenti, nihil plane decerptum volebant aucto­ritati scripturarum, quas constanter tamquam pretiosissimum donum caelitus mortalibus datum, tamquam limpidissimum eloquiorum divinorum laticem venerandas, et diurna nocturnaque versandas manu ingeminarunt; unde etiam plurimos eas possidendi, et potum vitae ex iis sumendi summa incessit cupido. Quo zelo, quave industria fideles legendis paginis sacris incubuerint, nihil docet apertius, quam tot translationes sub ipsis reipu- blicae christianae initiis in omnes fere linguas eotum vigentes certatim factae, quarum saepe plures in eadem lingua susceptas fuisse constat. Incredibilem versionum latina­ram segetem conficias ex verbis s. Augustini: „Qui scripturas ex hebraea lingva in graecam verterunt, numerari possunt, latini autem interpretes nullo modo.“17) Sed et tardius, quamprimum populum aliquem virorum apostolicorum sudoribus sub suave Christi iugum adduci, et in fide aliquantum firmari contigit, mox etiam prospectum fuit, ne ei sacrum codicem in linguam cujusque vernaculam translatum legendi deesset facul­tas. Sic circa medium saeculi IV. Ulphilas gothicam; saeculo VIII. Venerabilis Beda anglosaxonicam; saeculo IX, sancti Cyrillus et Methodius slavicam, Ottfriedus monachus Weissenburgensis teutonicam versiones elaborarunt. Et ne gentem nostram praeterea­mus, huic quoque non multo post conversionem suam tempore praesto fuisse biblia in patrium traducta sermonem (etsi nulla eorum exemplaria aetatem tulerint) inde perquam fit verosimile, quod in Synodo Strigoniensi a 1114 capite 2 statuatur: „Ut in omni dominico die in maioribus ecclesiis evangélium et epistola exponantur populo.“18) Auctor vitae beatae Margaritae virginis, Belae IV. regis filiae refert: eamdem psalmos Davi­,5) L. cit. c. 4. *6) De praescript. c. 19. Opp. ed. Rigait. I7) De doctr. Christ, lib. 2. c. 11. Opp. tom. 3.par. 1. 18) Péterffy, Cone. Hung. part. 1. pag. 55. 24*

Next

/
Oldalképek
Tartalom