A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
122 maneant tibi in vitam aeternam, et ede quotidie, ut non esurias.“9) Et s. Augustinus: „Scripturae nobis in huius saeculi nocte tamquam lucernae accendebantur, ne in tenebris remaneremus.“ 10) Sanctus vero Caesarius: „In divinis voluminibus ita dispensavit Spiritus sanctus, ut et sanis ornamenta, et aegrotis spiritalia medicamenta deesse non possint. “ 1!) Tum ut ea, quae explanata in ecclesiis audivissent, domi relegendo, menti altius infigerent, tenaciusque retinerent.12) Ceterum iam remota illa aetate cautum fuisse, ne omnes sacri codicis partes promiscue ab omnibus legerentur, dubitari vix potest. Eius rei vestigium deprehendisse nobis visi sumus apud s. Gregorium Nazianzenum, qui expedire affirmat, „ut sancita lege, quemadmodum olim apud hebraeos, iuvenes a quibusdam scripturae sacrae libris arcerentur, utpote tenuioribus adhuc minimeque firmis animis haudquaquam profuturis.“13) Quamquam vero tanto studio Patres diligentem scripturae lectionem commendaverint: id tamen non pi-opterea censendi sunt fecisse, quod ex ea sola omnem veritatis ad salutem necessariae cognitionem hauriendam existimaverint; nihil quippe est, quod evidentius sit magisque contestatum, quam pari ab illis loco cum scriptura habitam fuisse doctrinam, quae a Christo et apostolis oretenus proposita, et continua episcoporum successione velut per manus tradita ad posteritatem pervenit; seu quod idem est, eadem religione ac pietate suspectam ab illis fuisse scripturam aeque ac traditionem, quarum neutra divelli dissociarique possit ab altera, quum utraque eiusdem Dei sit verbum, duplici alveo ad nos derivatum. Quaecumque nempe ad procurandam humani generis salutem credenda agendaque Deus pro sua benignitate propalavit, ea omnia unum atque indivisum constituunt Dei verbum, nullo umquam additamento ampliandum, nulla deminutione contrahendum, nulla mutatione alterandum; quod non argumento aut dignitate, sed ratione dumtaxat modi, quo nobis communicatur, in scriptum· et non scriptum distingui solet. De hoc Dei verbo ita porro statuerunt: illius custodem et interpretem falli nesciam divinitus constitutam esse Ecclesiam a Christo stabilitam, quae illud integrum et ab opinionum humanarum commentis intaminatum, per totum qua late patet orbem terrarum ad consummationem usque saeculorum annuntiandi declaran- dique munus et auctoritatem acceperit; ut adeo vera fides, „quae a Spiritu Dei quasi in vase bono eximium quoddam depositum iuvenescit, et iuvenescere facit ipsum vas, in quo est, “14) — non aliunde, quam a vivo et infallibili Ecclesiae catholicae magisterio semper et ubique personante discenda sit cunctis, qui veritatem scire, et salutis compotes reddi velint; quod proinde magisterium quisquis aut imprudens aut arrogans aspernari ac repudiare in animum induxerit, omni doctrinae vento circumferatur, fluctibusque errorum obruatur est necesse. Atenim haec longius persequi nec vacat, neque opus omnino est, cum concors Patrum et scriptorum ecclesiasticorum hac in parte sententia 9) Exposit. in ps. 118. n. 19. Opp. tom. 2. ed. Maur. l0) Tract. 35. in Joan. n. 9. Opp. tom. 3. part. 2. u) Opp. s. August, tom. 5. append. serm. 272. n. 1. 12 ) S. Chrysost. 1. c. n. 2. 13) Χζψ δε νόμον xhcrdai παζ ημ.Γν, χχ3·άπεζ τοις παλαι οΌφοΐς Εβξαίων, εστιν ας των ίεζων βίβλων μι] άνεκτΰαι τοΐς νεοις, ως όυ λυ<τηελού<τας ταΓς αστ^ζίκτοις ετι καί άπαλωτεςαις Orat. 32, Opp. tom. 2. ed. Mign. De hac hebraeorum lege loquitur etiam s. Hieron. in epist. ad Paulinum, et in prooemio in Ezechiel em; item Origenes in prooemio homiliarum iu Cantica, et ipse Nazianzenus in Apologetico seu orat. 1. 14) S. Iren. adv. haeres, lib. 3. c. 24.