A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

121 ΆΊ·. XVII. Quae dudum a plerisque magno desiderio expetebatur nova sacrorum bibliorum in lin­guam vernaculam translatio, aut certe versionis a R. P. Georgio Kdlcly, societatis Jesu sacerdote olim adornatae nova recensio: eam demum ad exitum feliciter deductam, et typis Agriensibus nitide procusam iuris publici factam esse, Ven. clero nostro gratulantes significamus. Editio haec, ad mentem sacrae Congregationis Indici praepositae1), anno­tationibus e sanctis Patribus, et commentariis doctorum catholicorum desumtis instructa, approbatione item s. Sedis Apostolicae munita, in acceptis referenda est Excellentissimo et Reverendissimo Archipraesuli Agriensi, qui tot iam titulis de re litteraria, praesertim patria, praeclare meritus, operi huic perficiendo vulgandoque sumtus profusa liberalitate suppeditavit; quo quidem pacto, cum novum immortali nominis sui gloriae monumentum posuit; tum spirituali popularium commodo egregie consultum ivit, omniumque animos insigni gratitudinis officio sibi devinxit. Negotio prorsus supervacaneo insudare, atque adeo operam perdere iure posset videri, qui docere multis vellet, quo in pretio Ecclesia catholica quovis tempore scri­pturam sacram habuerit; cum exploratissimum sit, eam passim ut viaticum salutis,2) ut epistolam omnipotentis Dei ad creaturam suam,3) ut caelestem thesaurum, quem Spiritus sanctus hominibus tradidit,4) maximi semper fuisse aestimatam, et in sacris Christianorum conventibus palam legi, omnemque praesidum institutionem eidem superstrui consuevisse.5) Atque inde procul dubio repetendum est, quod prisci Ecclesiae Patres crebris exhor­tationibus fideles ad assiduam ss. librorum lectionem excitaverint; uti s. Hieronymus scribens: „Omni studio legendae nobis scripturae sunt, et in légé Domini meditandum die ac nocte; ut probati trapezitae sciamus quis nummus probus sit, quis adulter.“6) Et s. Joannes Chrysostomus: „Lectioni simus intenti, non duas tantum horas; non enim ad securitatem sufficit auditio nuda; sed perpetuo;“7) quod ut facilius persuaderet, quod­dam velut illicium additurus, lectionem scripturarum „spirituale pratum, et deliciarum paradisum appellat.8) — Duae autem potissimum fuere causae, ob quas ss. Patres le­ctionem hanc maiorem in modum urgendam putaverunt: nimirum, ut fideles eximias utilitates ex ea redundantes perciperent, et miram, quae scripturis divinis ad nutriendos, illustrandos emendandosque homines inest vim experirentur: „Habet verbum Dei, inquit s. Ambrosius, epulas suas: alias fortiores, ut est lex et evangélium ; alias suaviores, ut sunt psalmi et cantica... Et tu ergo ede scripturarum caelestium cibos, et ede ut per­Nr. 3000. Nova Biblio­rum hungari- ca versio, Ag­riae typis pro­cusa et a S. Sede ap. ap­probata com­mendatur ac praescribitur. Et quid de le­ctione S. Scri­pturae tenen­dum, quove modo illa in­stituenda sit. ') Decret. 13. jun. 1757. 2) Isidor. Peius, lib. 2. epist. 73. 3) S. Gregor. M. lib. 4. epist. 31. ad Theodor, medie. Opp: t. 2. ed. Maur. *) Cone. Trid. sess. 5. de reform, cap. 1. 5) In ecclesiis „sancta scriptura iustitaeque doctrina de superiore loco in conspectu omnium persononte, et qui faciunt, audiant ad praemium; et qui non faciunt, audiant ad judicium.“ S. Augusl. de Civit. Dei lib. 2. c. 28. Opp. tom. 7. ed. Maur. ·) Comment. in epist. ad Ephes. c. 5. Opp. tom. 7. ed. Vallars. 7) Hom. 3. in principium. Act. n. 2. Opp. lom. 3. ed. Mont- fauc. 8) Ka) γχζ πνευματικός λί/μών, καί παζάΰειτος τξυφης ή των Seítav γζχφων εττιν ανάγνωσές. ibid. η. 1. 24

Next

/
Oldalképek
Tartalom