A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
108 Hoc autem Decretum publici juris fieri in Acta Sacrorum Rituum Congregationis referri, Litterasque Apostolicas in forma Brevis de Beatificationis solemniis in Pa- triarchali Basilica Vaticana quandocumque celebrandis expediri mandavit, sexto nonas Maias anni MDCCCLXV. Ipsum vero Breve Apostolicum Beatificationis sic sonat: Pius PP. IX. Ad perpetuam rei memoriam. Quum adolescentia quoddam quasi fundamentum sit reliquae aetatis, ret quam semel viam primis ab annis ingressi homines fuerint, ab ea difficile admodum in posterum deflectant, idcirco ne qua possit esse aetatis ac virium excusatio ad defugiendum virtutis iter, sapientissimo Dei consilio factum est, ut floreret identidem in Ecclesia unus aliquis sanctitate conspicuus adolescens, in quem insigne illud praeconium caderet: Consummatus in brevi explevit tempora multa; qui nimirum exiguum temporis spatium ad vivendum datum amplitudine meritorum cumulate rependeret, hominesque in sui imitationem excitaret. Hos inter adolescentes jure adnu- merandus Venerabilis Joannes Berchmans Societatis Jesu alumnus, qui susceptam in Baptismate innocentiam animi integram servare tantopere studuit, tam multa aliarum in se laudum ornamenta congessit, ut ad Ecclesiam universam, nedum ad Religiosam Societatem, cui adscitus est, illustrandam novum tamquam sidus adfulsisse videatur. Is enim- vero in civitate, cui nomen Diest, in Brabantia parentibus in lucem editus, non opibus censuque, sed religionis studio praestantibus, diligenter ab iisdem est ad omnem virtutem institutus. Egregiae indolis puer ipsorum curis apprime respondit; namque tam compositis supra aetatem moribus praestitit, ut neque molestiam cuiquam crearet, neque puerilibus ludis oblectaretur, sed assidue in templis adesse in deliciis haberet, seque ab aequalium congressu convictuque saepissime subtrahens solitudinem quaeritaret, uti ad res divinas meditandas animum converteret. Undecimum attigerat aetatis annum, quum ad divinam mensam primum admissus est, ac tanto charitatis ardore ad suscipiendum sanctissimum Christi Corpus accessit, ut ignis ille divinus ex ore, oculisque castissimi adolescentis emicaret In gymnasium inde deductus, ut litterarum rudimentis daret operam, non pietati minus, quam litteris studuit, sic, ut quotiescumque condiscipuli in eum conjicerent oculos, ad continentiam, ad modestiam, ad omne virtutum genus tacita quadam voce excitarentur. Ut se Deo arctius manciparet, in Clerum adscribi summis precibus a patre impetravit, sed tamen tribus post annis deliberatum ab ipso intellexit propter rei familiaris angustias alicui arti filium addicere, ut inde sibi subsidium ad vitam compararet. Hujusmodi nuncium graviter et acerbe tulit Joannes; atque obtestari parentem caepit, ne se a Clericali militia, quam tam cupide suscepisset, averteret; omnem se abjecisse affirmabat rerum humanarum curam, et in divina providentia plane conquiescere. Voti compos factus litterarum studia perrexit excolere, et in suscepto virtutis curriculo alacriter insistere; atque adeo quum plurimis circumseptam periculis innocentiam cerneret, ut illam in tuto collocaret, S. Aloisium Gronzagam, cujus vitam diu multumque perpenderat, imitatus, atque in hac deliberanda re caeleste precatus auxilium, Societati Jesu nomen dare constituit. Atque hoc religiosae vitae Institutum idcirco integerrimo juveni, et erga proximum charitate flagrantissimo prae ceteris arridebat, quod illud amplectendo occasionem sibi dandam fore pro certo haberet in extremas Orbis terras demigrandi ad barbaras gentes christianae fidei luce perfundendas. Diu multumque laborandum Joanni fuit, ut veniam a parentibus assequeretur, qui in filio tanta virtute praedito et gentis et