A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

109 fortunaram suarum spem omnem collocaverant. Qua tandem optatissima venia non sine lacrymis impetrata, annum agens decimum septimum Mechliniae in Societatem Jesu ex­ceptus est. In eam porro tamquam in portum securitatis ac quietis ingressus, dedit se continuo in eum perfectioris vitae cursum, quem suspicere mirarique omnes, tenere atque assequi pauci admodum possint. Siquidem non tyronibus tantum, sed provectioribus etiam Sodalibus absolutissimum virtutum omnium exemplar eluxit. Enimvero ab humilitate, quae tamquam radix est reliquarum virtutum initium ducens, abjecte admodum de seipso sentiens demississima quaeque munera obibat alacriter, mitis ac mansuetus in ceteros, in se durus, atque asper teneros artus flagellis caedere, ac tantum cibi ac potionis sumere consueverat, quantum vix sustinendis recreandisque corporis viribus satis esse videretur; vel minimas religiosae disciplinae leges accuratissime servabat ac tuebatur, nullam tem­poris partem licet exiguam otiosam sibi patiebatur defluere, sed lectitando, orando, cae­lestibus de rebus colloquendo utiliter insumebat. Nihil ei jucundius quam in parentem amantissimum Deum mentem animumque intendere, in eoque meditando colendoque tanto charitatis aestu flagrabat, ut praeclara illa flamma pectoris angustiis nequiret contineri; Beatissimam Virginem Dei Matrem omnibus pietatis officiis prosecutus est, eamque vel a primis annis Patronam sibi caelestem adlegit ad virginitatis florem custodiendum. Quum biennium in tyrocinio traduxisset ad votorum simplicium nuncupationem admissus, id eo fecit ardentius, quod se per eadem vota Deo consecrandum intelligeret. Tum Antuer- piam, exinde Romam missus est, ut philosophicis disciplinis operam impenderet. Nec sane illi accidere poterat optatius quam in Urbe morari catholicae Religionis praecipua sede ac propugnaculo ubi Apostolorum Principum sacros cineres, nec non S. Ignatii Pa­tris et S. Aloisii Gonzagae, cujus vestigiis insisteret, sepulcrum praesens coleret ac vene­raretur. Itaque philosophiae operam daturus in Collegium Romanum venit, in eoque sic versatus est, ut caelestis ille Juvenis Aloisius, cujus nobilitata virtutibus ea sedes fuerat, revixisse propemodum putaretur. Tandem caelo maturus correptus morbo est, qui levior primum, deinde exasperari adeo caepit et ingravescere ut innocentissimo Juveni vitae finem attulerit Idibus Augusti anni MDCXXI. quum vicesimum tertium aetatis annum nondum ille excessisset. Haec tam excellens, tam constans virtus non potuit quin omnium oculos perstringeret, sic ut fama sanctitatis, quae de illo vivente percrebuerat, aucta magis, ac diffusa sit, posteaquam Juvenis castissimus mortalem hanc vitam cum beata commutavit. Quapropter de ejus vita ac virtutibus conditae de more sunt tabulae tum Antuerpiae, tum Romae, ut exinde de heroico virtutum gradu apud Sanctam Sedem in­quireretur. Sed ejusdem Causa intermissa diu jacuit, eamque veluti intermortuam cele­britas miraculorum excitavit, quibus Famuli sui sanctitatem confirmasse Deus diceretur. Itaque sub Gregorio XVI. Praedecessore Nostro absolutis omnibus, quae in hujusmodi judicio erant necessaria in Congregatione Cardinalium sacris Ritibus tuendis praeposito­rum disceptari coeptum est de virtutibus, quibus Venerabilis Joannes inclaruisset, easque de ejusdem Congregationis assensu heroicum attigisse culmen decrevit idem Praecessor Noster Gregorius XVI. Nonis Junii anno MDCCCXLIH. Postea quaestio agitata est de miraculis, quae Venerabili Servo Dei Joanne Berchmans deprecante, a Deo patrata fere­bantur; rebusque omnibus severissimo judicio ponderatis tria miracula vera atque explo­rata habita sunt, Nosque adprecati antea caeleste auxilium, tandem tertio Kalendas Martii currentis anni MDCCCLXV. Decretum edidimus de trium eorumdem miraculorum veri­21 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom