A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

5 comparandam necessariae, incumbunt annuntiandae. „Legatione quippe pro Christo fungimur, tamquam Deo exhortante per nos.“ ‘) Christi ergo vice ac nomine vult nos Deus ad homines loqui: quam sublimis, quam divina missio! Numquid ejus cogitatione non incalescent pectora nostra, ut eam summa qua possumus fidelitate exsequamur? Tanto etiam magis, quod missi simus ideo, ut fructum afferamus, et fructus noster maneat, quodve de allato fructu rationes olim a nobis sint exigendae. „Ponamus ante oculos nostros, monet S. Gregorius M., 2) illum tantae districtionis diem, quo Judex veniet, et rationem cum servis suis, quibus talentum credidit, ponet. . . . Cum igitur tot pastores cum gregibus suis ante aeterni Pastoris oculos venerint, nos miseri quid dicturi sumus, qui ad Dominum nostrum post negotium vacui redimus? qui pastorum nomen habuimus, et oves quas ex nutrimento nostro debuimus ostendere, non habemus.11 Haec si paulo attentius apud animum nostrum reputemus, quo, quaeso, fervore accendi nos oportet, ut docendi munus maxima qua licet alacritate ac diligentia impendamus! Hic porro zelus imis nostris insi­dens medullis, ostendet, quodnam doctrinae argumentum indigentiis et captui fidelium prae ceteris sit accommodum, simulque legem nobis dicet perpetuo observandam: „ut non nosmetipsos praedicemus, sed Christum Jesum Dominum,1“3) „qui factus est nobis sa­pientia a Deo, et justitia; et sanctificatio, et redemtio“;4) a quo alioquin omnis institutio, ut vere christiana dici mereatur, progredi, et ad quem reduci debet. Idem zelus eam, qua ipsi imbuti sumus, fidem et convictionem trajiciet in mentes audientium, eaque suggeret rationum momenta, quae veritati aditum in animos recludant. Nec dubitemus, si genuino ducamur zelo, potentes nos futuros non tantum exhortari in doctrina sana, sed eos etiam, qui contradicunt, arguere; is nempe animos nobis addet, ut insuperhabito hominum respectu, errores, praejudicia, et obliqua axiomata, quae genius aevi ad coho­nestandam suam seu levitatem, seu impietatem praetexere consuevit, ingenua, quae sacer­dotes decet, libertate insectemur, armaque stringamus contra omnem altitudinem attol­lentem se adversus scientiam Dei. — Quodsi fortasse jactum a nobis verbi divini semen in aridam, et sentibus tribulisque horridam terram cecidisse videatur, non ideo a sancto fervore remittamus. Operae namque impensae proventus non ab eo, qui plantat aut rigat, sed a solo, qui incrementum dat Deo, pendet. Nos interim erigat impleti strenue officii conscientia, nec desistamus instare opportune importune, obsecrare, increpare in omni patien­tia et doctrina.5) „Tubicinem, etsi nemo ad bellum profecturus sit, tuba tamen canere oportet, suumque munus implere.116) „Si tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit con­versus ab impietate sua, et a via sila impia: ipse quidem in impietate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.117) Alterum eumdemque amplissimum exercendi zeli sacerdotalis campum offert *) 2. Cor. 5, 20. *) In Evang. lib. 1. Hom. 17. 3) 2. Cor. 4, 15. *) 1. Cor. 1, 30. *) 2. Tim. 4, 2. 6) s. Joan. Chrysost. Hom. 6. in 1. Tim. c. 2. Opp. t. 11. 7) Erech. 3, 19.

Next

/
Oldalképek
Tartalom