A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
6 tribunal Poenitentiae. Nullum fere est Ecclesiae catholicae ministerium, cujus recta administratio majorem caritatis ardorem, majoremque animi vigorem exigat, quam sacramentum Poenitentiae: tum propter summum rei, quae hic agitur, momentum, tum ob plurimas, quae innexae ei sunt difficultates. Homo illic e misera peccati servitute, in libertatem filiorum Dei asserendus est. Voluntas ab inordinato in creaturas affectu ad amorem Creatoris inflectenda. Conscientia reatu culpae poenaeque aeternae exsolvenda, et Deo reconcilianda. Quod ut bene feliciterque cedat, quanta opus est prudentia in removendis supprimendisque morborum causis, quanta mansuetudine in adhibendis remediis, quanta industria in alliciendis ad resipiscendum lapsis; quam mollia paternaque requiruntur viscera, quae filium prodigum ulceribus et tabe confectum benigne complectantur! Quibus quidem praestandis nemo se idoneum arbitretur, nisi magno et fatigari nescio animum zelo munitum habeat. Plurimae vero sunt ac urgentissimae rationes, cur hunc zelum in nobis excitemus foveamusque. Quicquamne praeclarius esse potest et sacerdote dignius, quam animam immortalem in devia pertractam, ab errore viae suae revocare et Conditori reddere suo ? quicquamne magis divinum, quam Deo in reconciliandis peccatoribus cooperari? „Nulla re perinde Deus delectatur, ut hominis emendatione et salute, pro qua omnis sermo est et omnia mysteria.“ *) Et quodnam certius favoris divini documentum sacerdoti possit contingere, quam si Deus illo ceu instrumento utatur, quo plurimos ad spiritualem, quam perdiderunt, vitam resuscitat? „Ignoro, ait Richardus a S. Victore,2) an possit hac gratia in terris majorem aliquam Deus homini conferre, quam ut ejus ministerio perversi homines in melius mutentur, et de filiis diaboli filii Dei efficiantur. An forte quidquam magis videbitur esse mortuos suscitare? Ergo majus erit suscitare carnem iterum morituram, quam animam in aeternum victuram ?“ Tacemus bona, quae societati humanae universim e tribunali sacro proveniunt. Omnes siquidem, qui praejudiciis nondum excoecati experientiae aliquid tribuunt, fatentur, nullum validius invalescenti, et late omnia inundanti morum depravationi, praesertim vero vitiis occulte serpentibus, opponi posse repagulum, quam tractatam a zelosis sacerdotibus clavium potestatem. Quare si qua nobis est in Deum pietas, si qua erga proximum caritas, si qua officii nostri reverentia: singularem sanctumque zelum in ministrando cumprimis Poenitentiae sacramento explicemus. Nullum tempus, nulla occupatio, nullus praetextus obtendatur, quominus accedentibus, ut animae vulnera aperiant, nos promtos ac faciles praestemus. Caveamus, ne nutu aut verbis prodere videamur, aegre nos gravatoque animo praestan- tissimum hoc et acceptabile Dei opus suscipere. Quin etiam non rogati, quoties opportunum erit, praecipue diebus dominicis festisque, et in horum pervigiliis, sedes confessionibus excipiendis destinatas occupemus, et operam nostram cunctis ea uti volentibus offeramus. Si quando lassitudo aut taedium subrepat, fervorem sufflaminemus cogitatione: *) S. Gregor. Nal. Orat. 39. in sancta lumina. 2) Lib. 1. De praepar. in Cant. c. 4.