A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

46 est." Cujus rítus memoriam hodiedum servat Ecclesia, dum in Quadragesima officium vesperarum anticipare jubet. Generatim prisca illa aetate nulla fere diei pars fuit, qua sacrificium celebrari non posset, aut non soleret; ut id copiose ostendit Martene, 12) qui congestis magna industria Patrum et Conciliorum testimoniis, sic concludit: „Ex his pa­tet omni hora privatas Missas cantare licitum fuisse; mane scilicet, hora secunda, meri­die, post dictam nonam, vespere et post completorium/' — Morem certis, praesertim jejuniorum diebus, post meridiem ac circa solis occasum sacris operandi, saeculis decimo tertio et quarto necdum penitus exolevisse, ex S. Thoma Aquinate et Joanne Duns Scoto aliisque scholasticis liquet. Doctor namque Angelicus 13) de Missa solemni tradit: „Quia dominica passio celebrata est a tertia hora usque ad nonam, ideo regulariter in illa parte die solemniter hoc sacramentum in Ecclesia celebrabatur." Tum de Missa pri­vata: 14) „Dicendum, quod Missa regulariter celebrari debet de die, non de nocte." Sco- tus vero: 15) „Ad tertium principale, inquit, ex parte temporis breviter teneas, quod a principio diei usque ad horam nonam Missa (congrue) celebratur." Immo ex Bullario Casinensi 16) discimus, ab Eugenio IV. Abbati S. Mariae de Pratulo, Ordinis S. Benedicti dioecesis Patavinae, datam fuisse facultatem celebrandi duabus horis ante diem, et post meridiem usque ad horam nonam inclusive. Tandem Pius Y. revocatis omnibus privile­giis, Missas postmeridianas nocturnasque deinceps celebrari, sancita suspensionis poena prohibuit; 17) atque exinde hodierna sensim effloruit Ecclesiae disciplina, quae tempus offerendi sacrificii iis circumscripsit terminis, ut nec ante auroram, nec post meridiem sacra conficere mysteria fas sit sacerdoti; docentque passim theologi eum, qui id facere in animum induceret, gravi peccato sese obstricturum, nisi forte speciali ad hoc Sedis Apostolicae privilegio munitus esset; quae gratia interdum Viris Principibus, Cardinali­bus, Episcopis et Missionariis e causa rationabili concedi solet. Ceterum quicquid hac de re sit, quam pluribus persequi non vacat, id omnino negari nequit, fuisse olim plures dies polyliturgicos, quibus sacerdoti singulo Missae sa­crificium iterandi fuit potestas. In decreto Gratiani occurrit canon S. Telesphoro Papae vulgo adscriptus, 18) quo statuitur: „Nocte sancta Nativitatis Domini Salvatoris Missas celebrent presbyteri, et hymnum angelicum in illis solemniter decantent: quoniam et eadem nocte ab Angelis pastoribus nuntiatus est." Etsi vero canon hic de numero Mis­sarum nihil dicat; et viri eruditi non contemnendis ducti rationibus putent illius aucto­rem non esse Telesphorum: 19) attamen consuetudinem die Christi Natali tres celebrandi Missas, remota jam invaluisse antiquitate, ex S. Gregorio M. colligimus, qui contractiorem hac die sermonem suum eo excusat; „quia, inquit, hodie ter Missarum solemnia celebra­turi sumus." 20) Et in Ordinibus romanis notatur, Summum Pontificem in Natali Domini tres celebrare solitum Missas: primam in basilica liberiana, alteram in aede S. Anasta- siae, cujus hac die memoria recolitur, tertiam denique in Vaticana. De aliqua ex his Missis loquitur Albertus Argentinensis in Chronico: „In die sancto Nativitatis Domini rex Carolus communicatus fuit, legitque in Missa galli cantu, alta voce, habens in manu evaginatum gladium, evangelihm: Exiit edictum a Caesare Augusto." — Praeclare S. T99Íss aiji'gTBÍ ,air 12) De antiqu. Eccles. ritib. Ub. 1. c. 3. art. 4. n. 3. sq. — I3) 3 P. qu. 83. art. 2. in corp. — 14) Ibid. ad 4. — 15) In IV. sent. dist. 13. qu. 1. — 16) Tom. 2. Yonstitut. 332. — U) Constit. Sanctissimus. 9. Mart. 1560. — 1B) C. 48. D. 1. de Consecr. — ,9) Conf. Benedict. XTV. De Festis D. N. Jesu Christi, c. 17. n. 58. — 2°) Hom. 8. in Evang.

Next

/
Oldalképek
Tartalom