A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
35 gationibus potestatem fecerunt suo nomine et auctoritate edendi decreta, semper adest assensus Papae, et valeret declaratio, etiamsi Papa non consuleretur. Huc facit memoratu imprimis digna S. Congregationis Rituum declaratio in una Ordinis Praedicatorum 23. Maji 1846. in qua ad propositum hocce dubium: An decreta a S. Congregatione emanata, et responsiones quaecumque ab ipsa propositis dubiis scripto formaliter editae, eamdem habeant auctoritatem ac si immediate ab ipso Summo Pontifice promanarent, quamvis nulla facta fuerit de iisdem relatio Sanctitati suae? Sacra Congregatio respondit: affirmative 39). Advertendum autem hanc decisionem ex iis esse, quae fuerunt a Sede Apostolica expresse approbatae et confirmatae; ita enim verba decreto illi subjecta habent: „Et facta de praemissis omnibus SSmo D. N. Pio IX. Pontifici Maximo per eumdem subscriptum Secretarium fideli relatione, Sanctitas sua rescripta a sacra Congregatione in omnibus et singulis approbavit confirmavitque." — Nec denique necessarium existimari potest, ut declarationes in forma authentica producantur. Quamquam enim Urbanus VIII. edito decreto 40) sanxerit, nullam declarationibus tam impressis et imprimendis, quam manuscriptis fidem esse in judicio vel extra illud a quoquam adhibendam nisi solito sigillo et subscriptione Cardinalis Praefecti et Secretarii fuerint munitae: attamen monent passim canonistae, decretum hoc non obsistere, quominus fides adhibeatur declarationibus etsi in forma authentica non productis, quas genuinas esse certo constat aliunde. Decreto enim Urbani VIII. occasionem praebuerunt suspectae, mutilae commentitiaeque declarationes, quae tunc temporis circumferebantur, e quibus facile deceptiones oriri poterant; at vero id periculi jam dudum desiit. Cessante ergo fine legis, lex ipsa cessat. Hinc docet Schmalzgrueber: 4)) „Hoc decreti rigore non obstante, Sanchez, Salas, Diana, Fagnanus et alii doctores plerique, declarationibus, quae a privatis sed probatis auctoribus referuntur, sique de vitio aliquo suspectae non sint, haud aegre deferunt; et ajunt ab illis sine gravi ratione in praxi non recedendum ; partim quia romanae aliaeque curiae ecclesiasticae contra eas non solent pronuntiare, partim vero quia credunt eas ex ipsis originalibus aut alio principio authentico depromtas esse." Item Fagnanus: 42) „Quinimo, ut inquit Salas, recte facit judex, qui declarationes S. Congregationis, quas invenerit apud aliquem probatum auctorem, ut veras habuerit et sequatur, etiamsi nec a parte allegentur, nec producantur: adjiciens, in foro conscientiae teneri unumquemque eas sequi, si de illis sufficientem notitiam habuerit.“ Quae quum ita sint, non tantum probabile, sed plane certum videri debet: declarationibus SS. Congregationum comprehensivis (nam de liis tantum hoc loco sermo esse potest) licet non pi-omulgatis, vim inesse legis universalis; quae proin omnes obstringant, quibusve obniti citra culpam nemini sit integrum. Quam in sententiam tanto fidentius concedimus, quod eam a gravissimis doctoribus, quorum explorata est in disciplina canonica auctoritas, magno consensu assertam propugnatamque inveniamus. Benedictus XIV. decreta S. Congregationis „utrumque forum jure complecti", asseverat. 43) Ridolphinus 44) affirmat, ea esse decisiva et legis instar habenda: „Declarationes autem S. Congregationis Concilii sunt decisivae, et habent vim legis universalis," Esto autem *0 Apud Gardellini edit. 1856. n. 5051. — Cum sacra. 2. Aug. 1631. — 41) Dissert. prooemial. §. 9. n. 386. — 42) Ad cap. Quoniam, de Constil. n. 59. — 43) L. c. — * **) Praxis judiciar. part. 1. c. 7. n. 83. 7