A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

36 uterque de resolutionibus S. Congregationis Concilii loquatur: quia tamen ceterarum Con­gregationum hoc respectu par est ratio, idem de harum quoque decisionibus valere du­bium non est. Rodriguez 45) contendit, resolutionibus ejusmodi, tamquam a Papa pro­fectis, omnes reddi obnoxios : „Cum sint factae ab habente potestatem et facultatem a Summo Pontifice, ab eo factae censentur, et faciunt jus quoad omnes prout ipsimet sa­cri canones." Addit Garcias: „Et ligant tam in foro fori quam in foro poli, etiamsi non sint publicatae, et sufficit eas allegare adinstar juris communis." Eodem redeunt, quae Fagnanus 46) tradit: „Sane sacrarum Congregationum Cardinalium resolutiones tamquam legis universalis vim obtinentes, et in utroque foro obligatoriae etc." Rationi ex auctori­tate canonistarum petitae tlön leve pondus accedit exinde, quod, ut Zamboni 47) multis probat, Rota Romana declarationes S. Congregationis Concilii tanti sémper fecerit, ut eas non tantum sine haesitatione receperit; sed et si quando iis contrarium aliquid decidis­set, retractaverit correxeritque; quod quidem, nisi dictis declarationibus vim legis inesse persuasum habuisset, eam facturam putandum non est. — Sed et ipsae SS. Congrega­tiones Sedesque Apostolica eum in praxi agendi modum tenent, ut manifestum sit, velle illas, declarationes suas, utut pro casibus particularibus et absque promulgatione emana­tis, spectari tamquam universaliter obligatorias; quam in rem plura Fagnanus 48) profert exempla. Sic S. Congregatio Concilii declaravit, non licere Episcopis mulctas pecuniarias in suos aut officialium suorum usus convertere; cum nihilominus nonnulli Episcopi ob­tentu consuetudinis pecunias ex mulcta provenientes, sibi suisque officialibus contra de­clarationem S. Congregationis applicarent, ad dupli restitutionem sunt adacti. An absque aperta injustitia Episcopi puniri potuissent, si declaratio Congregationis obligatoria non fuisset? Ita etiam S. Congregatio Rituum 49) prohibuit, ne hebdomadarii, archipresbyteri aliique uti possint stola in canendis divinis officiis, sed tantum in sacramentorum admi- nistratione; cumque eidem Congregationi innotuisset archipresbyteros et parochos Abba­tiae Farfensis contra ipsius decretum agere, declaravit die 7. Sept. 1816. stolam non esse adhibendam praeterquam in collatione sacramentorum, et contrariam consuetudinem esse abusum, per locorum Ordinarios omnino eliminandum. Quis non videt, S. Congre­gationem declarationi suae vim legis tribuisse, quam ut sartam tectam servaret, quicquid uspiam ei adversum invaluisset, velut abusum minime ferendum exstirpatum voluit? Atque ex hac persuasione de legislativa potestate, ac sublimi sacrarum Congre­gationum auctoritate explicari unice potest summa illa pietas et reverentia, qua decisio­nes earumdem a sinceris Ecclesiae filiis quovis tempore expetitae exceptaeque fuerunt. Tabularia Congregationum non pauca custodiunt documenta, e quibus patet, summos terrae Principes saepe consilia petituros ad Curiam romanam recurrisse, et reddita ab ejus tribunalibus responsa, devota submissione accepisse. Idem de Praesulibus, religionis sapientiaeque laude conspicuis, operose demonstrare necesse non est. Benedictus XIV. de se ipso testatur:50) „Nos enim tunc etiam, cum in minoribus constituti, opusjaliquod inscriberemus , illud praecipue nobis gloriosum duximus, ut nulla in parte a romanae Curiae tribunalium sententiis recederemus, quibus utplurimum, a pontificiis oraculis aucto­45) Quaest. regular. lib. t. qu. 11. — 46) De jure patronat. part. 2. c. 27. — 47j Collect. resol. S. Congr. Cone. Sup­plement. praefat. in fine vol. 8. pag. 97. — 48) Ad cap. Quoniam, de Constit. — 49) In Alexanensi 7. Sept. 1658. et rursus in una Dalmatiarum 4. Aug. 1663. — *•) Const. Magno cum animi. 2. Jun. 1751.

Next

/
Oldalképek
Tartalom