A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

34 stolicam semper exercent auctoritatem; ast jurisdictio solum ordinaria non exspirat sede pontificia vacante; delegata omnino intercidit. 33) Quodsi SS. Congregationes intra ambitum facultatum sibi attributarum auctori­tatem apostolicam, et jurisdictionem exercent ordinariam a Summo Pontifice sibi com­municatam: ultro consequens est, earum decretis, resolutionibus, declarationibusque, vim ac rationem inesse legis universalis, cui omnes, qui in Pontifice Romano Ecclesiae caput et supremum in terris legislatorem ac judicem suspiciunt, obsequium praestare tenean­tur. Parum enim refert, utrum leges ab ipso legislatore immediate profluant, an vero ab aliis ex ipsius legislatoris auctoritate. Et id quidem de generalibus, et iis SS. Congrega­tionum decretis, quae approbante jubenteque Pontifice promulgata sunt, indubium est, a nemine in controversiam adductum. Quid enim ejusmodi decreta sunt aliud, quam con­stitutiones pontificiae ? 34) Talia sunt decreta generalia Congregationis S. Officii, et In­dicis ; decreta item Orbis et Urbis a sacra Rituum Congregatione edita; nec non lit­terae encyclicae, quas S. Congregatio Episcoporum et Regularium quandoque dimittit. Quod concernit alias declarationes, hae duplicis generis distingui solent: extensivae, et comprehensivae. Extensivas vocant, quae legem ita interpretantur, ut eam amplient aut restringant, adeoque immutent. Has, cum proprie non tam declarationes, quam potius legis immutationes ac veluti novae leges sint, obligandi vim non habere, nisi auctoritate Pontificis promulgentur, in confesso est apud omnes. Possunt quidem SS. Congregatio­nes, cum potestate legislativa gaudeant, decreta etiam condere, quae novum jus indu­cant: sed tum ejusmodi decreta instar aliarum legum promulgari debent. „Solemnitas publicationis, ait Fagnanus, 35) exigitur in legis editione; idque servat etiam . . Congre­gatio in decretis, quae per modum novae legis ab ipsa eduntur; ut patet in decretis de apostatis et ejectis, de rebus regularium non alienandis, de celebratione Missarum, et aliis hujusmodi. “ Declarationes vero comprehensivae audiunt, quae sensum dumtaxat le­gis elucidant, nihil novi juris inducendo, nec ulla additione vel restrictione legem im­mutando. De his controvertitur, an universim obligent in conscientia? Sunt, qui cense­ant, vim obligandi tum solum illis tribuendam esse, si sufficienter sint promulgata; si consulto Papa fiant; et si in forma authentica, id est, a Praefecto et Secretario Congre­gationis subscriptae consuetoque sigillo munitae producantur. 36) At re penitius expensa, conditiones hae minime videntur necessariae, ut declarationibus SS. Congregationum vis obligandi insit. Necesse non est ut promulgentur; agitur enim de interpretatione tantum legis, quae interpretatio nihil addit juri, sed declarat tantum verum sensum juris jam constituti; et ideo vim habet absque ulla promulgatione, modo constet ab auctoritate competente factam fuisse. Sensus quippe legis sic declaratae, reputandus est sensus legis ab initio. 37) Unde Benedictus XIV. 38) refellens eos, qui contendebant S. Congregatio­nis decretis legem minime induci et sine culpa violari, ait: „Cum lex aliqua jam palam innotuit, necesse non est, ut eodem pacto reliquae sanctiones publice divulgentur, qui­bus eadem lex magis declaratur/1 — Supervacanea quoque est conditio de consulendo Papa; tum quia constans praxis est ut consulatur; tum quia, ex quo Pontifices Congre­r>---------------------­33 ) Analecta Jur. pontif. 16 livrais coi. 2373 sq. — S4) Resolutiones S. Congr. approbatae a Papa, dicuntur constitutiones apostol. Gard. de Luca apud Ferraris v. Resol. n. 8. — 35) Ad cap. Quoniam, de const. n. 43. — 36) Ferraris, y. Declarat, n. 10. — 37) Bouix, Tract. de prine. Jur. can. part. 2. sect. 3. c. 2. — 38) Iostit. 10. n. 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom