A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

15 braeo, graeco, latino syroque sermone psalmi in ordine personabant, non solum triduo, donec subter ecclesiam et juxta specum Domini conderetur, sed per omnem hebdoma­dam." Hinc discere potes, inquit Marianus Victorius in scholiis ad hanc epistolam, quanta cura et pietate semper catholicorum corpora humata sint, et quibus precibus et psalmodiis parentalia, quae nunc exsequiae dicuntur, peracta. Ejusmodi fidei ac pietatis documenta numquam improbavit Ecclesia; ast si quando hoc in negotio vanitas aut ambitio subrepsisset, id Patres acriter perstrinxerunt. „Cur et mortuos vestros auratis involvitis vestibus? exclamat S. Hieronymus; 19) cur ambitio inter luctus lacrymasque non cessat? An cadavera divitum nisi in serico putrescere nequeunt?" Nec minus gra­viter S. Joannes Chrysostomus: 20) „Tu cum audieris nudum Dominum resurrexisse, cessa, quaeso, ab insano funeris sumtu. Quid sibi vult illa superflua inutilisque impensa, quae lugentibus multum affert detrimenti, defuncto nihil lucri?" Ceterum sicut institutis omnium antiqui orbis populorum usu venit, ut credere­tur „magnum esse eadem habere monumenta majorum, iisdem uti sacris, sepulcra habere communia"; 21) indeque sepulcra patria tamquam sacra verendaque haberentur, quibus gente aut religione dissidentes inferre piaculum esset: ita potiori adhuc jure idem apud Christianos obtinuerit, est necesse; quandoquidem universa eorum sepulturae ratio typum religiosum et publicum quodammodo fidei testimonium prae se ferebat. Nihil profecto antiquius illis videri debebat quam procurare, ut, qui dum viverent ejusdem fidei pro­fessione, eorumdemque sacramentorum participatione, velut unius corporis membra, mu­tuo devincti erant, emenso etiam praesentis vitae curriculo, ad capiendum mortis sopo­rem simul congregarentur, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.22) Non ergo perinde illis esse poterat quocumque post mortem conderentur loco: „si enim nonnulla religio est ut quis sepeliatur, non potest nulla esse, quando, ubi sepeliatur, attenditur." 23) Qui etiam credamus aequo laturos fuisse animo, ut haereticis, ac homi­nibus scelerosis, quorum consuetudinem convictumque monente Apostolo 24) devitare jussi sunt, et quibuscum omnem in sacris communionem canones Conciliorum, sancita gravissima poena interdixerunt, 25) post fata consocientur? Et reipsa priscos fideles inde a primordiis rei christianae discreta tum a judaeis, tum a gentilibus habuisse coemeteria, exploratius est, quam ut a quoquam vocetur in dubium; id enim ex iis, quae sancti Patres, uti Ephrem 26), Augustinus 27), Hieronymus 28), Ambrosius 29), Gregorius Nys- senus 30), Gregorius M. 31) aliique in operibus suis pro re nata memoriae prodiderunt, testatissimum est. Non minus autem certum, a communione sepulcrorum exclusos fuisse, quicumque ab Ecclesia praecisi separatique supremum obivissent diem. Sane dum ariani protectione imperatorum freti ecclesias et coemeteria per vim occupassent, (quod etiam a donatistis in Africa factum); catholici numquam induci potuerunt, ut communi cum illis sepultura uterentur; ut id multis ostendit Aringhius; 32) idemque non obscure colli­gere licet ex instaurata per Leonem III. antiqua lege, qua statuitur, ut unusquisque fidelis in majorum sepulcro, patriarcharum instar, jaceat. 33) Quid? quod vel introire in 19) In vita S. Pauli primi erem. n. 17. — ao) Hom. 84. al. 85. in Joan. n. 5. — 21) Cic. Epist. lib. IV. 6. — **) Tit. 2, 13. — as) S. Augustin. De cura pro mortuis gerend. c. 4. — 24) 2 Tim. 3, 5. 4, 15. Tit. 3, 10. — as) Synod. Antiocb. a. 341. can. 2. Synod. Laodic. a. 343—381. can. 9. 33. 38. 39. Canon. Apóst. 45. Vid. Hefele, Concilien- Geschichte 1. Bd. — J6) In testament. apud Bolland. 1. Febr. — 21) Confess. lib. 9. c. 11. — *8) Quaest. hebraic. in Genes, apud Gratian. c. 2. C. XIII. qu. 2.— i9) De Abraham lib. 1. c. 9.— *) De vita S. Macrinae.— 31) Diai. lib. 2. c. 34. — 3*) Roma subterran. lib. 5. c. 2. — 33) C. 1. X. de sepulcris (III. 28.) 3*

Next

/
Oldalképek
Tartalom