A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

14 vel etiam transferendis suis corporibus filiis mandarunt, et Tóbiás sepeliendo mortuos Deum promeruisse, teste angelo, commendatur. . . . Yerum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaveribus sensus, sed ad Dei providentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis adstruendam.“ Praemiserat quippe, 1J) christianis „et ipsius carnis et mem­brorum omnium reformatio non solum ex terra, verum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadavera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur.“ Atque hinc intelligi datur, cur primorum saeculorum Chri­stiani, saeviente persecutorum immanitate, tam ardens studium, tamque incredibilem dili­gentiam in eo posuerint, ut exanima fratrum, praesertim martyrum corpora, condecente sepultura donarent, quae saepe non sine vitae discrimine propriis sublata humeris defe­rebant, in aedibus suis, aut arenariis cryptisve humanda. Interdum cadavera precibus aut magno aeris pondere redimebant, ut ex epistola Ecclesiarum Lugdunensis et Vien­nensis in Gallia ad fideles Asiae data discimus, quae alia inter sic habet: „Nos vero gravissimo interim dolore premebamur, quod humare cadavera nobis non liceret. Nam neque noctis tenebrae nos juvare, neque auri vis flectere, neque preces ullae animos eorum commovere potuerunt; sed omni studio atque industria cadavera custodiebant, quasi ingens lucrum facturi, si sepultura caruissent." 12) Reddita vero Ecclesiae tran­quillitate , inculta ac pene oblivioni tradita martyrum sepulcra celebritatem consequi, monumentis ornari, ac etiam templa iis superstrui coeperunt; nihilque a fidelibus magis expetitum, quam ut corpora ipsorum post mortem cineribus sanctorum consociari con­tingat; cujus rei rationem S. Maximus Taurinensis ,3) declarans ait: „Ideo hoc a majo­ribus provisum est, ut sanctorum ossibus nostra sociemus, ut dum illos tartarus metuit, nos poena non tangat; dum illos Christus illuminat, a nobis tenebrarum caligo diffu­giat." Eapropter primum spatia ecclesiis circumjacentia, paulo post ipsae ecclesiae tumu­landis defunctis concessae sunt, ut constat ex S. Gregorio Nysseno,14) qui parentes suos et sororem Macrinam in aede SS. Martyrum appositos fuisse testatur. Sanctus quoque Paulinus Nolanus 15) refert, ad laterales basilicarum naves cellulas seu cubicula fuisse aptata, quae „accommodatos ad pacis aeternae requiem locos praebent." Quamquam fatendum sit, pro regionum temporumque diversitate, non eamdem ubique hac in re viguisse disciplinam, et usque saeculum nonum, si Italiam et Africam excipias, solis fere principibus et episcopis praerogativam sepulturae intra templorum ambitum fuisse tribu­tam , lege ecclesiastica non minus quam civili promiscuam laicorum in locis Deo dicatis humationem idemtidem reprobante. Ex tunc etiam funera fidelium pro cujusvis facultati­bus et conditione magno apparatu, et non raro profuso sumtu adornata fuere. S. Augu­stinus 16) de funeribus sua aetate fieri solitis dicit: „Sed pompa est funebris, excipitur sepulcro pretioso , involvitur pretiosis vestibus, sepelitur unguentis et aromatibus." S. Hieronymus 17) exitum Blaesillae lugens scribit: „Postquam sarcina carnis abjecta, ad suum anima revolavit auctorem, et in antiquam possessionem diu peregrinata con­scendit: ex more parantur exsequiae, et nobilium ordine praeeunte, aureum feretro vela­men obtenditur." Idem in epistola ad Eustochium: 18) ad corpus exanime Paulae „he­n) Cap. 12. — '■-) Apud Euseb. Hist. eccles. lib. 5. c. 1. — 13) Homil. in Natal. SS. Martyr. Taurinens. — 14) De vita S. Macrinae. — 15) Epist. 32. al. 12. ad Severum. — 16) In exposit. Ps. 48. n. 13. — *7) Epist. 25. ad Paulam. — 1B) Epist. 27. al. 86. conf. Epist. 30. ad Oceanum de morte Fabiolae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom