A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

107 Verum cum Apostoliéi Nostri ministerii officium omnino postulet, ut Ecclesiae causam Nobis ab ipso Christo Domino commissam omni cura studioque defendamus, il- losque omnes reprobemus, qui Ecclesiam ipsam, ejusque sacra jura, Ministros, et hanc Apostolicam Sedem oppugnare et conculcare non dubitant, :ccirco hisce Nostris Litteris denuo ea omnia et singula confirmamus, declaramus ac damnamus, quae in pluribus con- sistorialibus Allocutionibus, aliisque Nostris Litteris cum ingenti animi Nostri molestia lamentari, declarare, et damnare coacti fuimus 3). Atque hic, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, iterum commemorare et reprehendere oportet gravissimum errorem , in quo nonnulli catholici misere versantur, qui homines in erroribus viventes , et a vera fide atque a catholica unitate alienos ad aeternam vitam pervenire posse opinantur. Quod quidem catholicae doctrinae vel maxime adversatur. Notum Nobis Vobisque est, eos, qui invincibili circa sanctissimam nostram religionem ignorantia laborant, quique naturalem legem ejusque praecepta in omnium cordibus a Deo insculpta sedulo servantes, ac Deo obedire parati, honestam rectamque vitam agunt, posse, divinae lucis et gratiae operante virtute, aeternam consequi vitam, cum Deus, qui omnium mentes, animos, cogitationes, habitusque plane intuetur, scrutatur et noscit, pro summa sua bonitate, et clementia minime patiatur quempiam aeternis pu­niri suppliciis, qui voluntariae culpae reatum non habeat. Sed notissimum quoque est catholicum dogma, neminem scilicet extra catholicam Ecclesiam posse salvari, et contu­maces adversus ejusdem Ecclesiae auctoritatem, definitiones, et ab ipsius Ecclesiae imi­tate atque a Petri Successore Romano Pontifice, cui vineae custodia a Salvatore est com­missa 4) pertinaciter divisos, aeternam non posse obtinere salutem. Clarissima enim sunt Christi Domini verba: „Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus5). Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit, qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me 6). Qui non crediderit, condemnabitur 7). Qui non credit, jam judica­tus est 8). Qui non est mecum, contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit 9). Hinc Apostolus Paulus hujusmodi homines dicit subversos, et proprio judicio condemna­tos 10), et Apostolorum Princeps illos appellat magistros mendaces, qui introducunt sectas perditionis, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem" n). Absit vero, ut catholicae Ecclesiae filii ullo unquam modo inimici sint iis, qui eisdem fidei caritatisque vinculis nobiscum minime sunt conjuncti, quin immo illos sive pauperes, sive aegrotantes, sive aliis quibusque aerumnis afflictos omnibus christianae ca­ritatis officiis prosequi, adjuvare semper studeant, et in primis ab errorum tenebris, in quibus misere jacent, eripere, atque ad catholicam veritatem et ad amantissimam Matrem Ecclesiam reducere contendant, quae maternas suas manus ad illos amanter tendere, eos- que ad suum sinum revocare nunquam desinit, ut in fide, spe et caritate fundati ac sta­biles, et in omni opere bono fructificantes, aeternam assequantur salutem. Nunc autem, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, silentio praeterire non possumus alium perniciosissimum errorem et malum, quo hac nostra infelicissima aetate 3) Allocut. 20. Junii 1859. — 26. Septemb. 1859. — 13. Julii 1860. — 28. Septemb. 1860. — 17. Decemb. 1860. — 18. Mart. 1861. — 30. Septemb. 1861. — 9. Junii 1862. — Epist. Encycl. 17. Junii 1859. — 19. Jan. 1860. — Apostol. Litt. 26. Mart. 1860. 4) Concil. Oecum. Chalced. in Belát, ad Leonem Papam. — 5) Math. c. 18. v. 17. — ®) Luc. c. 10. v. 16. — 7) Mare. c. ult. v. 16. — 8) Joann. c. 3. v. 18.— 9) Luc. c. 11. v. 23.— *°) Ad Tit. c. 3. v. 11.— ") Epist. 2. c. 2. v. 1. 22*

Next

/
Oldalképek
Tartalom