A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

108 hominum mentes animique misere abripiuntur ac perturbantur. Loquimur nempe de effrenato ac damnoso illo proprio amore et studio, quo non pauci homines nulla plane proximi sui ratione habita, proprias utilitates, et commoda unice spectant et quaerunt; loquimur de insatiabili illa dominandi et acquirendi cupiditate, qua, honestatis justitiae­que regulis omnino posthabitis, divitias quovis modo cupidissime congerere et cumulare non desinunt, ac terrenis tantum rebus assidue intenti, et Dei, religionis, animaeque suae immemores suam omnem felicitatem in comparandis divitiis et pecuniae thesauris per­peram collocant. Meminerint hujusmodi homines, ac serio meditentur gravissima illa Christi Domini verba: „Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?12) et animo sedulo reputent, quae Apostolus Paulus do­cet. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inserue­runt se doloribus multis“ 13). Equidem homines juxta propriam ac diversam cujusque conditionem suis labo­ribus necessaria vitae praesidia sibi comparare debent seu in litteris ac scientiis excolen­dis, seu in artibus tum ingenuis tum vulgaribus exercendis, seu in publicis privatisque muneribus obeundis, seu in rerum commercio habendo; sed omnino oportet, ut omnia cum honestate, justitia, integritate et caritate agant, et Deum prae oculis semper habeant, ejusque mandata, ac praecepta diligentissime observent. Jam vero dissimulare non possumus, acerbissimo Nos angi dolore, cum in Ita­lia nonnulli ex utroque Clero reperiantur viri, qui adeo sanctae suae vocationis sunt ob­liti, ut minime erubescant exitialibus etiam scriptis falsas disseminare doctrinas, ac po­pulorum animos contra nos et hanc Apostolicam Sedem excitare, ac civilem nostrum et ipsius Sedis principatum oppugnare, et nequissimis catholicae Ecclesiae, ejusdemque Se­dis hostibus omni opera studioque impudenter favere. Qui ecclesiastici viri a suis Anti­stitibus, et a Nobis, atque ab hac Sancta Sede desciscentes, et Subalpini Gubernii, ejus­que Magistratuum favore, et auxilio freti eo temeritatis devenerunt, ut, ecclesiasticis cen­suris et poenis plane spretis, minime extimuerint, quasdam omnino improbandas Societa­tes Clerico-liberali, Di mutuo soccorso, Emancipatrice dei Clero Italiano vulgo appellatas, aliasque eodem pravo spiritu animatas constituere, et quamvis a propriis Antistitibus me­rito interdicti a sacro ministerio obeundo, tamen minime pavent illud, veluti intrusi, in pluribus Templis perperam et illicite exercere. Quapropter et commemoratas detestandas societates, et improbam eorumdem ecclesiasticorum hominum agendi rationem reproba­mus, damnamus. Atque eodem tempore hos infelices ecclesiasticos viros etiam atque etiam monemus, hortamur, ut resipiscant, et redeant ad cor, propriaeque saluti consulant, serio considerantes, quod „nullum ab aliis magis praejudicium, quam a Sacerdotibus to­lerat Deus, quando eos, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pra­vitatis cernit “ 14), ac diligenter meditantes, districtam ante tribunal Christi rationem ali­quando esse reddendam. Faxit Deus, ut hi miseri ecclesiastici homines paternis Nostris monitis obtemperantes velint Nobis eam adhibere consolationem, quam Nobis afferunt illi utriusque Cleri viri, qui misere decepti, et in errorem inducti ad nos in singulos dies 12) Mattii, c. 16. v. 26. — 13) Epist. I. ad Timoth. c. 6. v. 9. 10. — 14) S. Gregor. M. Hom. 17. in Ev.

Next

/
Oldalképek
Tartalom