A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

98 tioni obed ire recusaverint. Insuper eisdem detestandis legibus ac decretis statuitur, ut utriusque Cleri viri exsilii poena afficiantur, qui legi circa bonorum Ecclesiae spoliationem obtemperare detrectaverint, utque omnes ecclesiastici homines sacri ministerii munia obire minime queant, nisi primum juraverint, se Neogranatensis Rei publicae constitutioni, cun- ctisque illius legibus Ecclesiae tantopere adversis jam editis, et in posterum edendis obsequi, ac simul exsilii poena iis omnibus infligitur, qui hujusmodi impium, illicitumque jusjuran­dum praestare minime voluerint. Haec et alia multa omnino injusta et impia, quae singil- latim commemorare taedet, contra Ecclesiam a Neogranatensis Reipublicae Gubernio, proculcatis omnibus divinis, humanisque juribus, sunt constituta. Cum autem vos, Venerabiles Fratres, pro egregia vestra religione, et virtute haud omiseritis tum voce, tum scriptis constanter obsistere tot iniquis sacrilegisque ejus­dem Gubernii ausibus, et decretis, atque Ecclesiae causam et jura impavide propugnare, tum ejusdem Gubernii furor in Vos, omnesque ecclesiasticos viros Vobis addictos, ac proprii officii, et vocationis memores, et in omnia, quae ad Ecclesiam pertinent, saevire non destitit. Quapropter Vos fere omnes miserandum in modum afflicti, ac militari manu comprehensi a vestro grege violenter distracti, in vincula conjecti, in exsilium pulsi, et in pestiferi aeris regiones amandati, et ecclesiastici viri, ac Religiosarum Familiarum Alumni pravis Gubernii ordinationibus merito obstantes vel in carcerem detrusi, vel exsilio multati mortem occubuere, vel in silvis vitam agere coacti sunt. Cum vero omnes Virgines Deo devotae ab ipso Gubernio furenter, crudeliterque a propriis Mona­steriis expulsae, et ad rerum omnium inopiam redactae, fuerint a piis fidelibus tristissima illarum conditione vehementer commotis humaniter in proprias domos receptae et admissae, id aegerrime ferens Gubernium minitatur, velle illas ex eorumdem fidelium domibus ex­pellere ac disperdere. Hinc sacra Templa et Coenobia nudata, spoliata, polluta, et in militarium stationum usum commutata, eorumque sacra supellex, et ornamenta direpta, hinc sacrorum cultus sublatus, et christianus populus legitimis suis pastoribus orbatus, omnibusque divinae nostrae religionis praesidiis misere destitutus, cum summa Nostra, Vestraque aegritudine in maximo aeternae salutis discrimine versatur. Ecquis catholicis, humanisque sensibus animatus non vehementer ingemiscet, cum videat a Neogranatensi Gubernio tam gravi, tamque crudeli persecutione catholicam Ecclesiam, ejusque doctrinam, auctoritatem, sacrasque personas oppugnari, ac tantas ab ipso supremae Nostrae, et Apo- stolicae hujus Sedis auctoritati injurias et contumelias inferri? Atque illud vel maxime dolendum, Venerabiles Fratres, quod nonnulli ecclesia­stici homines existere potuerint, qui pravis ipsius Gubernii legibus et consiliis obsequi favere, et commemoratum illicitum obedientiae juramentum praestare non dubitarunt cum maximo nostro, vestroque moerore, et bonorum omnium admiratione ac luctu. In hac igitur tanta rei catholicae clade, tantaque animarum pernicie Apostoliéi Nostri officii probe memores, ac de omnium Ecclesiarum bono vel maxime solliciti, et Nobis, uti olim Prophetae, indictum existimantes „Clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum “ *), hisce Litteris Apostolicam Nostram attollentes vocem, omnia gravissima damna et injurias a Neogranatensi Gubernio Ecclesiae, ejusque sacris personis ac rebus, et huic Sanctae Sedi illatas incessanter querimur, et gravissime exprobramus. Atque omnia et singula, quae *) Isaias c. 58. v. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom