A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

99 sive in liis, sive in aliis rebus ad Ecclesiam, ejusque jus spectantibus ab eodem Neogra- natensi Gubernio, et ab inferioribus quibusque illius Magistratibus decreta, gesta, seu quomodolibet attentata sunt, Auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, damnamus, et leges ac decreta ipsa cum omnibus inde sequutis eadem Nostra Auctoritate abrogamus, et irrita prorsus, ac nullius roboris fuisse, et fore declaramus. Ipsos autem illorum auctores etiam atque etiam in Domino obtestamur, ut tandem aliquando suos oculos aperiant super gravissima vulnera Ecclesiae imposita, ac simul recordentur, serioque considerent censu­ras et poenas, quas Apostolicae Constitutiones, et Generalium Conciliorum Decreta contra Ecclesiae j urium invasores facto ipso incurrendas infligunt, et iccirco animae suae mise­reantur prae oculis habentes „quoniam durissimum iis, qui praesunt fiet judicium“ ‘j. Atque etiam omni studio illos ecclesiasticos viros, qui Gubernio faventes a proprio officio misere declinarunt, monemus, et exhortamur, ut sanctam suam vocationem animo repu­tantes in justitiae, veritatisque viam redire properent, et illorum ecclesiasticorum hominum exempla aemulentur, qui etiamsi infeliciter lapsi praescriptum a Gubernio obedientiae juramentum prestiterunt, tamen cum ingenti Nostro, ac suorum Antistitum gaudio idem jusjurandum retractare, ac damnare gloriati sunt. Interim vero amplissimas meritasque Vobis tribuimus laudes, Venerabiles Fratres, qui laborantes sicut boni milites Christi Jesu, ac strenue in agone certantes singulari constantia et fortitudine, quoad per Vos fieri potuit, seu voce, seu Litteris Ecclesiae causam, ejusque doctrinam, jura, libertatem defendere, vestrique gregis saluti accurate consulere, eumque contra impias inimicorum hominum molitiones, et circumstantia religionis pericula praemunire haud omiseritis, gravissimas omnes injurias, molestias, et asperrima quaeque episcopali robore tolerantes. Itaque dubitare non possumus, quin pari studio et conten­tione, quantum in Vobis est, pergatis, ut adhuc cum maxima vestri nominis laude fecistis, divinae nostrae religionis causam propugnare, et fidelium saluti prospicere. Debitas quoque laudes deferimus fideli Neogranatensis Reipublicae Clero, qui suae vocationis servantissimus, et Nobis, atque huic Petri Cathedrae, suisque Antistitibus ad­dictus propter Ecclesiam, veritatem et justitiam tam vehementer exagitatus immanem omnis generis insectationem patientissime est perpessus et patitur. Non possumus quin admiremur et laudemus tot Virgines Deo sacras, quae etiamsi a suis monasteriis violenter expulsae, et ad tristem egestatem redactae, tamen caelesti Sponso firmiter adhaerentes, ac miserrimam, in qua versantur, conditionem chri- stiana virtute perferentes, non cessant dies noctesque effundere corda sua coram Deo, Eumque humiliter enixeque pro omnium, ac suorum etiam persecutorum salute exorare. Collaudamus item catholicum Neogranatensis Reipublicae populum, qui ex parte longe maxima in veteri suo erga catholicam Ecclesiam, ac Nos, et hanc Apostolicam Sedem, et erga suos Antistites amore, fide, reverentia et obedientia perseverat. Ne cessemus autem, Venerabiles Fratres, adire cum fiducia ad thronum gratiae, et humillimis ac ferventissimis precibus misericordiarum Patrem ac Deum totius conso­lationis sine intermissione orare et obsecrare, ut exurgat et judicet causam suam, et Ec­clesiam suam sanctam a tantis, quibus istic, et ubique fere orbis premitur, calamitatibus eripiat, eamque opportuno auxilio soletur, et optatissimam diu in tot, tantisque adversis serenitatem, et pacem clementissime largiatur, omniumque misereatur secundum magnam 'J Sap. 8. 21*

Next

/
Oldalképek
Tartalom