A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
5 Wr. II. Venerabiles Fratres et Filii in Christo dilectissimi! Christi Salvatoris et Ecclesiae ita conserta connexaque est vita, ut altera divelli ab altera dissociarique minime valeat. „Redemtor enim noster, ut ait S. Gregorius M., *) imam se personam cum sancta Ecclesia, quam assumsit, exhibuit." Intima hac et plane ineffabili, quae Christo cum Ecclesia intercedit, necessitudine fit, ut haec divini sponsi spiritu vegetata, vitam ejusdem respiret; ipse vero Christus in Ecclesia se se manifestet, suamque vitam explicet, et opus redemtionis, quo semel in cruce perfunctus fuit, ad consummationem usque saeculorum continuet ac exequatur. Mirumne igitur videatur, Ecclesiam nihil sibi ducere antiquius, quam ut relegendo vestigia Christi, exantlatos ab eo in procuranda hominum salute labores grata recolat memoria, eorumque fractus in mundum, longa miseriae suae experientia fatigatum, derivet? Quod quidem, cum quovis alio, tum hoc potissimum impendentis sacrae Quadragesimae tempore facit sollicitius, dum renovato dominicae passionis Sacramento, „cui ab initio omnia famulata sunt mysteria,"2) filios suos, et quid divinitus praestitum ipsis fuerit, et quid agere deceat, ut tanto beneficio percipiendo apti reddantur, erudit atque hortatur. Quid enim indicta jejunii lege, et temperata, ut ita dicam, cultus sui majestate, efficere intendit? Ecquid aliud? quam ut fideles expenso attentius stupendo reparationis humanae mysterio, ad expiandam omnem, quam aut vitae negotiis distenti, aut sensuum illecebris irretiti contraxerunt conscientiae labem, atque ad frequentanda impensius religionis pietatisque exercitia provocentur exsti- mulenturque. Singularis quippe vis, ac paene incredibilis efficacia inest revocato ad animum dogmati: Filium Dei Unigenitum semetipsum exinanivisse formamque servi accepisse, 3) et attritum propter scelera nostra, 4) se se hostiam immaculatam Deo Patri litasse, ut nos e servitute peccati in libertatem filiorum Dei assereret, et a mortis sempiternae exitio vindicaret, salvosque praestaret ac incolumes. Neque vero cuiquam Vestrum dubium esse potest, sacerdotibus, ac imprimis animarum curatoribus id muneris incumbere, ut mentis Ecclesiae apud populum christianum non interpretes tantum, sed duces quoque et antesignanos se praebeant. Quamobrem defigamus crebrius hoc tempore oculos in pendentem e cruce Salvatorem, „qui dilexit nos, et tradidit semet ipsum pro nobis," 5) et ex atrocitate dolorum, quos nostrae salutis causa exhausit, caritatis ejus in nos immensitatem metiamur: „ut per vulnus lateris usque ad contactum divinitatis occultae latentis interius, per experimentum amoris attingere mereamur." 6) Intenta passionis morti sque dominicae consideratio, praeclarus ille calix est, „qui animam prorsus inebriat, et rapit affectum contemplantis." 7) „Venite ergo cuncti, passiones Domini cum lacrymis atque singultibus meditemur; contremiscamus, et ad invicem dicamus: Christus Salvator propter nos impios morti traditus est." 8) *) Praef. in libr. Job. cap. 6. — 2) S. Leo serm. 9. de Pass. Dom. — 3) Philipp. 2. 7. — Isa. 53. 5. — 5) Gal. 2. 20. — 6) S. Bonav. Myst. Theol. cap. 1. part. 2. — 7) S. Laurent. Justin. de agone Christi c. 7. — 8) S. Ephrem. Serm. de Pass. 2 Nr. 400. Epistola pastoralis de qualiter transigenda S. Quadragesima, porro de studio orationis et in specie de horis canonicis.