A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

6 At vero meditationi, ne ea cassa sterilisque sit, comes eat poenitentia. Nul­lum profecto certius luculentiusve pietatis in Christum patientem edi a nobis potest do­cumentum, quam si ejus amore inflammati, mentem ab omni revocemus iniquitate, et errata superioris aetatis fusis lacrymis ac voluntaria castigatione diluamus. Alioquin teste Apostolo, unum, quo nos fideles Christi sectatores probemus argumentum, illud est, ut carnem cum vitiis et concupiscentiis ejus crucifigentes, exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. 4) Essene autem quisquam potest adeo vecors, omnis- que religionis expers, qui tot tamque illustria Spiritus Sancti effata, quibus ad agendam poenitentiam excitamur, urgemur, impellimur, aut sibi dissimulet, aut ad se haud perti­nere existimet? „Quisquis ardenter non desiderat poenitentiam, inquit S. Bernardus, 2) videtur operibus dicere, non indigere se poenitentia, et ita suam non confitetur culpam; aut non posse prodesse ei poenitentiam, et sic divinam non confitetur bonitatem." Sane, cum in multis offendamus omnes, 3) atque inter obstinatos salutis hostes et praecipitia peccandi versemur pericula, quae infirmis perinde ac incautis idemtidem lapsus sunt occasio: quid nobis fiduciam sperandae indulgentiae divinae ingerat, nisi irremissum poe­nitentiae studium? „Agamus itaque poenitentiam Fratres, dum adhuc licet. Tempus breve est, finis dubius, judex terribilis; poena incogitabilis, interminabilis, intolerabilis."4) Opus porro poenitentiae, cui nos his diebus sancta mater Ecclesia prae ceteris non modo deditos, sed et obstrictos vult, jejunium est, „sine quo iners est et infrugifera poenitentia." 5) Nihil in praesenti naturae humanae per peccatum attenuatae conditione, seu sanandis animi aegritudinibus, seu ulciscendis legis transgressionibus accomodatius jejunio; quod ipsius Christi exemplo consecratum, 6) ab Apostolis frequentatum, 7) anti­quissimorum Conciliorum decretis ingeminatum, 8) et sanctorum Patrum encomiis cele­bratum, inde a primis rei christianae saeculis omnes, qui ad instituta Ecclesiae catholi­cae vitam moresque exegere, summa religione sunt consectati. Probe scilicet intellexe­runt, jejunium ad coercendos inordinatos concupiscentiae motus, et superanda vitiorum irritamenta, valere plurimum: „Jejunium enim, ut loquitur S. Basilius, 9) in animam sub­vehit lucrum, estque pharmacum efficax abolendo peccato. . . . Hoc tentationes depellit, ad pietatem ungit, sobrietatis domesticus comes, opifex castitatis. In bellis fortiter agit, in pace docet quietem. Nazaraeum sanctificat, perficit sacerdotem." Insuper autem de­terso pravae consuetudinis situ, et expedita ad omne virtutis exercitium facultate, cum multa afferat cultoribus suis commoda, tum eximium homini conciliat meritum ac orna­mentum. „Jejunium, inquit S. Joannes Chrysostomus, 10) est animarum nostrarum tran­quillitas, senum decor, adolescentum paedagogus, continentium magister, quod omnem aetatem et sexum quasi diademate quodam ornat." — Illud interim, me licet non mo­nente, nostis, jejunio non tam ex abstinentia, quam ex eo potius accedere pretium ac dignitatem, si cum moderatione passionum et pertinaci lucta contra quaevis sensualitatis illicia sociatum incedat. „Duo namque sunt abstinentiae genera, unum corporale, aliud spirituale. Unum a potu atque epulis temperare, appetitum gulae a delectationibus et mollissimis svavitatibus coercere, ab his quae per tactum et gustum visumque decipiunt, sensum viriliter revocare, ac violenter abstrahere. Alterum abstinentiae genus est pretio­‘) Gal. 5, 24., Rom. 12, 1. — 2) Serm. 2. in vigil, nativ. n. 1. — 3) Jac. 3. 2. — 4) Petr. Bleseus. — 5) S. Basii, de jejun. hoinil. 1. n. 3.— 6) Matth. 4. 2., Luc. 4. 2.— 7) Act. 13. '2. 3., 14. 22., 2. Cor. 11, 27.— 8) Cone. Nicaen. 1. c. 5. Cone. Laod. c. 50. Cone. Gangr. c. 18. et 19. — L. c. n. 2. 5. — 10) In cap. 1. Gen. hom. 2. n. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom