A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
• -■** enim cum rubricae, tum varia s. Rituum Congregationis decreta praecipiunt, dum aut diserte negant absque speciali licentia fas esse in portando ad infirmos ss. Sacramento caput tegere etiam praetextu infirmitatis; uti decretum 13. Aug. 1695 in una Urbis, 21 Jan. 1696 in Román. 23. Jan. 1700 in Aesin.; aut spectatis dumtaxat singularibus locorum adjunctis, ob viarum difficultatem, et ventorum, nivium, glacierumque incommoda, pro nominatim designatis ejusmodi locis exceptionem a lege fieri patiuntur, committendo Episcopo, ut pro sua prudentia et arbitrio facultatem parochis faciat caput pileolo cooperiendi, idque in itinere tantum, et nunquam intra, sed extra civitatem vel oppidum, dum in expositis circumstantiis Viaticum deferunt; uti decretum 23. Maji 1846 in Bisinian, et 12. Sept. 1857 in Molin. Unde rerum liturgicarum scriptores legis instar generalis tradunt: „Neque biretum, neque pileolum parvum adhiberi posse in delatione ss. Sacramenti ad infirmos sive de die, sive de nocte, sive sub praetextu alicujus infirmitatis, sive non.“ ') — Potestas ab bac lege dispensandi penes Sedem Apostolicam est, quae eam gravissimis nonnisi ex rationibus largiri consuevit. Episcopos hac in re dispensare non posse, inde conjicimus, quod in adductis decretis necessitas specialis licentiae urgeatur; tum quod s. Rituum Congregatio dicat a se committi Episcopo, ut pro sua prudentia indulgeat parochis caput operire, quod sane non recte diceretur, si Episcopi auctoritate ordinaria id possent. E quibus Cavalieri2) non abs re deducit: „ Sacerdotem rheumate vel alia infirmitate laborantem, debere a deferendo ss. Sacramento abstinere, et id muneris alteri committere, vel aperto nihilominus incedere capite, nisi ipsi indultus fuerit usus pileoli, qui concedi quidem solet in itinere, non tamen intra civitatem et oppidum." — Ceterum in casu necessitatis, cum nullus alter praesto est sacerdos, et periculum in mora, posse parochum aegrotantem dispensationem praesumere, praesertim si ex aeris intemperie et itineris asperitate manifestum sanitatis dispendium pertimescendum foret: plures affirmant auctores; qui tamen mox subjiciunt, protracta diutius infirmitate licentiam Sedis Apostolicae omnino esse expetendam.3) 5. Juxta Rituale romanum adhibendum est etiam velum humerale, quod ut Liturgicae magistri docent, album, sericeum, saltem sex pedes longum, et ad pectus, ne decidat, vitta ligatum esse debet, atque pyxidi in manus acceptae superimponi, ut manus et totam pyxidem contegat, uti declaratum est decere in decreto s. Rituum Congregationis 21. Mart. 1826. Hoc postremum, ut velum pyxidi superimponatur, non esse de praecepto, ex tenore citati decreti patet; unde alicubi adhibetur linteum album, quod manus tantum tegit sacerdotis. Quae praeterea Rituale rom. de pluviali et umbella seu baldachino praescribit, non esse stricte de praecepto, sed ut ait Gardellini, de more et arbitrio, vel ex adjecta conditione: „si haberi potest", satis elucet. Convenit interim, ut utrumque adhibeatur saltem in locis insignioribus, et pro personis dignioribus, uti Episcopis, Principibus, item in delationibus generalibus et solemnioribus.4) Notatu dignum est, quod Concilium provinciale Viennense a. 1858 de baldachino statuit:5) „Publice prodeunte (Deo habitante nobiscum) ut aegrotos visitet atque soletur, nullum desit venerationis signum. In civitatibus ss. Sacramentum non aliter quam sub baldachino per vias publicas deferatur. 'j De llerrft, op. cil. toni. 1. par. 1, n. 50. — 2) Opp. liturg. tom. 4. decret 76. n. 3 et 4. — 3) Maier, die lilurgische Behandlung drs Allrrheiligsten pag. 510. — 4) pe Herdt t. 3. par. 6. n. 16. — 5) Tit. 3. de sacram, cap. 4. de Eucliar. 86