A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
Excitatur praeterea parochorum pietas, ut in majoribus oppidis, ubi locorum conditio difficultates non parit, et baldachinum portaturi non deerunt, animum rei advertant, et quamprimum fieri poterit, venerationis illud officium Deo Redemtori exhibeant. “ Sunt adhuc alia sane non pautta, quae in deferendo ministrandoque Viatico legibus Ecclesiae liturgicis observari praecipiuntur; sed his, ne prolixiores simus, supersedentes, duo tantum breviter perstringimus. Primum illud est, quod Rituale romanutii monet, ut „parochus processurus ad communicandum infirmum, aliquot ctunpffiiae ictibus jfibeat Convocari parochianos, seu confraternitatem ss. Sacramenti, ubi fuerit'1 instituta, sfeu aliofe pios Christi fideles, qui sacram Eucharistiam cum cereis seu ifttortiidis comitentur." Mos hic, quem etiam majorum nostrorum religio in honore habuit’,’ hódié Adit non peditus intercidit; cum tamen plurimum referat, ut summum, cujus mortales'dupaces stffnus, obsequium erga augustissimum Altaris sacramentum, omni cum pompa et splendore faciamus testatum. „Etsi enim, ut loquitur Synodus Centumcellarum a. 1846 1) Christus Dominus, cujus caro noster factus est cibus, et sanguis potus, interiorem tam in ministrante, quam in suscipiente animi ornatum cultum que potissimum exigat: non tamen externum quoque apparatum dedignatur excipere, quem in deferenda ad aegrotos Eucharistia adhiberi semper jussit Ecclesia, ut apud omnes fides, devotio, ac pietatis sensus augerentur." Quamobrem curatores animarum suam in eo ponant operam, ut pia illa consuetudo postliminio revocetur; quod ut facilius assequantur, omni qua licet opportunitate exponant commendent- que indulgentias, quarum se participes reddunt, qui s. Viaticum comitantur. Jam in Synodo Scepusiensi a. 1460. can. 9. statutum legimus:2) „Ut quilibet sacerdos, qui ad infirmum sacramentum Eucharistiae portat, moneat homines praesentes, ut eum conducant et reducant cum Sacramento usque ad Ecclesiam, ipsisque qui eum conduxerint et reduxerint publicet qualibet vice, a reverendissimis Archi-Episcopis Ecclesiae Strigoniensis duodecim dierum indulgentias, vere confessis et contritis, concessas esse de misericordia Dei omnipotentis." At summi Pontifices liberaliores in dispensando Ecclesiae thesauro fuerunt ; Innocentius namque XI.3) septem annorum et totidem quadragenarum indulgentias largitus est iis, qui accenso lumine; et quinque annorum totidemque quadragenarum his, qui sine lumine comitarentur ss. Eucharistiam ad infumum. Innocentius vero XII.4) trium annorum et totidem quadragenarum indulgentiam annuit fidelibus, qui cum ipsi non possunt comitari ss. Sacramentum, submittunt intorticium vel cereum portandum ab aliis. Alterum est, Eucharistiam per modum Viatici iis tantum ministrandam esse, qui in probabili mortis discrimine deprehenduntur constituti, et tum quidem etiam non jejunis dari ea potest, si modo jejunium naturale sine gravi incommodo ferre non valeant. „Ceteris autem infirmis, qui ob devotionem in aegritudine communicant, danda est Eucharistia ante omnem cibum et potum, non aliter ac ceteris fidelibus, quibus nec etiam per modum medicinae ante aliquid sumere licet." 5) Quodsi periculose decumbens sumto Viatico supervivat, et post aliquod temporis spatium rursus communicare desideret : poterit dinante eadem infirmitate et periculo mortis ei non jejuno praeberi Eucha87 q Pari. 2. cap. 4. n. 24. — 2) Péterfl'y part. 1. pag. 203. — 3) Constit. Injuncti, t. Oct. 1678. — *) Constit. Coelestium munerum 4. Octobr. 1696. — 5) Rituale rom. 18