A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
82 firmis viatico ponat, indeque ad hanc muneris sui pastoralis partem singulari cum attentione ac pietate obeundam, novis velut stimulis eos excitaremus. Cum vero plurimum intersit nosse, quomodo hoc officii genere defungi oporteat, ut et ad procurandam pro- vehendamque fidelium salutem sit comparatum; et majestas tanti sacramenti sarta tectaque servetur: succinctam quamdam normam ex Rituali potissimum Romano, et praecipuis sacrarum Congregationum decretis haustam, per summas lineas adumbratum imus, hortantes obtestantesque unumquemque, ut ab ea vel latum unguem recedere religioni ducat. Itaque ante omnia persuasum habeat parochus, et quisquis animarum curam sustinet: quemadmodum fideles impendente mortis periculo ad percipiendam Eucharistiam praecepto divino stringuntur: ita eamdem illis ministrandi gravissimam sibi incumbere obligationem; quae quidem tanta est, ut grassante etiam lue pestifera, cum propriae vitae discrimine, si nullus adsit sacerdos qui id praestet, ea obligatione defungi teneantur. Atque ab implendo hoc officii genere, ut Suarez, <) et Sylvius 2) docent, non alia excusare potest causa, quam, si delato ad singulos aegros viatico, aliorum aeque periclitantium confessiones excipi non possent; aut si merito pertimescendum foret, ne ministrato omnibus utroque, Poenitentiae et Eucharistiae sacramento, parochus succumbat, eique sublato nullus suffici posset sacerdos, opem spiritualem populo impensurus.3) Neque vero adultis dumtaxat, sed et pueris, qui sacrae communionis necdum participes fuerunt, cum decessuri videntur, praebendum est viaticum. „Haud enim leviter delinquere credimus, inquit Benedictus XIV.,4) qui pueros etiam duodennes, et perspicacis ingenii, sinunt et hac vita migrare sine viatico, hanc unam ob causam, quia scilicet numquam ante, parochorum certe incuria et oscitantia, eucharisticum panem degustaverunt. “ Suadet id, multumque commendat, praeter alia rationum momenta, passim recepta Ecclesiae antiquae disciplina, qua infantibus statim post Baptismum, ac deinceps frequenter, perinde ac adultis, sacra mysteria constat ministrata fuisse.5) Saeculo duodecimo consuetudinem hanc in Ecclesia latina nondum penitus obsolevisse, ex Hugone a s. Victore, et Gfuiberto Abbate, ejusdem saeculi scriptoribus colligimus. Quamnam autem aetatem pueros attigisse oporteat, ut accipiendo viatico idonei putentur, doctissimus Pontifex paulo ante laudatus, certa regula definiri posse negat; sed id prudenti parochi judicio relinquendum censet; qui, si puerum ea rationis vi pollere advertat, ut cibum hunc coelestem et supernum a communi et materiali discernat, aut ut Suarez ait, si doli capax sit, eidem in extremis posito, et quantum licet disposito, Corpus Domini porrigere officii sui ducet. Accitus proinde animarum pastor ad aegrotum, se facilem promtumque exhibeat, ut monet Synodus Veszprimiensis a. 15156): „Requisiti ad infirmos sine mora festinate, ne sine communione decedant." Immo expediet persaepe, ut etiam non vocatus aegrum, quem graviter decumbere compererit, invisat, „horteturque ad sacrum Poenitentiae et Altaris sacramentum suscipiendum"7): ne aut tanto bono privatus mortem oppetat, aut prorogato ad supremum usque halitum gratiae divinae succursu, vim ejusdem ac efficaciam imprudens elidat. Omnibus igitur infirmis deferenda est Eucharistia, qui eam sacra- •) •) In tertiam part. d. Thomae disp. 44. sect. 3. n. 19. — a) Supplement. seu Additiones ad 3. part. s. Thomae qu. 22. art. 3. roncl. 3. — 3) Conf. Bened. XIV. De Synod. dioee. lib. 13. c. 19. n. 8. sqq. — 4) Ibid. lib. 7. c. 12. n. 1. — 5) Card. Bona, Rer. liturgic. lib. 2. c. 19. n. 2. — ®) Tit. Quart. Sacram, apud Péterffy. — 7) Cone. Narbon. a 1609. c. 5.