A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

83 mentaliter percipere volunt ac possunt, neque ejus rei causa, morbo impediti, Ecclesiam adire valent. Excipiantur solum indigni, quales sunt publici usurarii, concubinarii, notorie criminosi, nominatim excommunicari, aut denuntiati, ad quos ne Eucharistia cum aliorum scandalo deferatur, cautum vult Rituale romanum, <) nisi expiata prius per con­fessionem conscientia, publicae offensioni, prout de jure, satisfecerint. Praeterea ex prohi­bitione s. Pii V., cui Paulus V. edito Rituali romano novum robur adjecit, integrum non est ss. Eucharistiam alicui ad adorandum solum, seu devotionis, seu cujus vis rei praetextu ad ostendendum deferre; non quod simplex adoratio, ut ait Benedictus XIV.,2) quicquam habeat contrarium debito cultui, quum potius eidem maxime sit con­sentanea : sed ut abusuum, qui facile irrepere possent, et quos Cardinalis de Lugo3) in­nuit, omnis praecludatur occasio. Quod jam ad ritum modumque attinet in deportando ad infirmos sacrosancto viatico observandum, de quo potissimum hoc loco agere instituimus: hunc variis Eccle­siae legibus ac praeceptionibus tam praecise luculenterque definitum invenimus, ut nihil fere aliud superesse Nobis videamus, quam leges illas ordine depromere, et sub unum veluti obtutum collectas exhibere. Ac primum quidem quod occurrit, illud est, quod jam a. 1212 Honorius III. decrevit,4) ut sacerdos Eucharistiam ad infirmos „in decenti ha­bitu superposito mundo velamine ferat et referat, manifeste et honorifice ante pectus cum omni reverentia et timore, semper lumine praecedente, cum sit candor lucis aeternae, ut ex hoc apud omnes fides et devotio augeatur. “ Ex his verbis, ut conferenti patet, effloruit rubrica Ritualis romani, quae ita praecipit: „ Deferri debet hoc sanctum Sacramentum ab Ecclesia ad privatas aegrotantium domos decenti habitu, superposito mundo velamine, manifeste atque honorifice, ante pectus, cum omni reverentia et timore, semper lumine praecedente/' Decretum vero sacrae Congregationis Concilii, auctoritate Innocentii XI. 12. Febr. 1679 editum jubet, ut publice cum pompa de­feratur. Quid sibi velit, quove pacto intelligi oporteat: s. viaticum habitu decenti, mani­feste, honorifice et cum pompa deferendum esse? Id enimvero Rituale romanum his de­clarat: „Sacerdos indutus superpelliceo et stola, et, si haberi potest, pluviali albi coloris, acolythis seu clericis, aut etiam presbyteris, si locus feret, superpelliceo pariter indutis comitatus, decenter, et de more acceptas aliquot particulas consecratas, vel unam tan­tum, si longius aut difficilius iter sit faciendum, ponat in pyxide seu parva custodia, quam proprio suo operculo cooperit, et velum sericum superimponit; ipse vero sacerdos imposito sibi prius ab utroque humero oblongo velo decenti, utraque manu accipiat vas cum Sacramento, et deinde umbellam seu baldachinum subeat, nudo capite processurus." Idem fere, mutatis paulo verbis, ac pro re nata passim contractius praescriptum ingemi- natumque legimus in plurimis Synodis ad nostram usque aetatem celebratis, ac signanter nostrates inter, in Veszprimiensi a. 1515.5), et Tyrnaviensi a. 1611. ®) E quibus probe attentis, nullo negotio innotescit, quid in praebenda infirmis communione necessario ac ea diligentia sit servandum, ut praeteriri citra culpam nequeat; quid item pro locorum tantum adiunctorumque opportunitate adhibere conveniat. Nempe 1. Necesse est, ut sacerdos viaticum ministraturus, illud semper manifeste ante pectus, superpelliceo stolaque indutus ferat. Quare perperam agunt, et in *) Tit. de Commun. infirm. — *) Constit. Cum ut recte nosti. 27. Jul. 1755. — *) Respons. Morál. Iib« 1. dnb. 11. n. 3. — *) C. 10. X. (3. 41.) de celebr. Miss. — 5) Tic. cit. — 6) Cap. 3. n. 5. apud PéterfFy. part. 2. pag. 211.

Next

/
Oldalképek
Tartalom