A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

27 quam symbolum aeternitatis una cum inscriptione: Pro Petri Sede Pio PX. Pont. Max. Anno XV.; in aversa autem parte inscripta haec verba exhibeat: Victoria quae vincit mundum fides nostra. Jam vero Nostris ut militibus probatae fidelitatis praemium tri­buamus, eisdem concedimus, ut memoratum numisma aereum argento obductum sinistro pectoris latere gestare queant, quod taenia serica coloribus albo, flavo, rubroque distincta appensum sit. Qui vero eosdem inter milites in tuendis Sanctae Sedis juribus singulari virtute praestiterint, facultatem ipsis impertimur, ut ejusdem formae numisma auro tamen affabre cusum, et encausto variatum sinistro item pectoris latere ac taenia serica iisdem distincta coloribus appensum deferre possint. Nunc vero ad illorum omnium virtutem solemni praeconio honestandam, qui Nostrum et Romanae Ecclesiae civilem principatum ab injusta aggressione armis tutati sunt, eorumque praesertim, qui strenue pugnantes gloriosa morte occubuerunt, praeclare ipsos de Apostolica Sede deque Ecclesia catholica, praeclare de societate hominum universa, quaö1 síné! jlírisT fideique observantia stare ne­quit, palam edicimus meruisse; in quo quideiir verus honor, vera et propria certandi laus immortalitate digna continetur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Pisca­toris die 12. Novembris 1860. Pontificatus Nostri anno decimoquinto. G. Card. de Genga. In Archi-Diaconatibus Cathedrali et Mosoniensi mox post Dominicam in Albis Sacra­mentum Confirmationis administrare proposui. Quod iccirco nunc jam significo, ut DD* concernentes Curati confirmandos conscribere ac secundum instructionem ddto 20. Aprilis 1858 Nr. 1311 abhinc publicatam ad digne suscipiendum Sacramentum praeparare valeant. Jaurini, die 18. Martii 1863. Quaesitum a me fuit per quosdam DD. Parochos, an caes. reg. financialibus Officiis extractus matriculares super mortuis a 20. Octobris 1860 usque ultimam Januarii h. a. ad semel, deinceps vero post quodvis trimestre tempus exarandos, deposcentibus, morem gerere, hocque novum onus ultro supportare debeant. Respondi affirmative, siquidem lex in Senatu imperiali lata, atque a Sua Caes. Reg. Apóst. Majestate ddto 13. Decembris 1862 sanctione munita, vigore cujus dicti matriculares extractus exarandi sunt, Auctoritate Regia, quemadmodum omnibus nobis notum est, ad Regnum quoque Hungáriáé extensa fuerit; Ordinariatibus itaque nulla suppetant media onus hoc a Curatoribus animarum amoliendi. Quod pro directivo notitiae statu, et instar responsi ad ulteriores eatenus sciscitationes significo. Jaurini, die 18. Martii 1863. JNon cessat mors in Clero hujus Dioecesis grassari. Iterum unius fratris obitum Vobis annuncio. Alexius Dobos, parochus Ecclesiae Dörensis, die hesterna anno aetatis 40., nondum completo ad immortalitatem evocatus est, cujus ad aram Omnipotentis memine­rimus precando, ut quia in Deo speravit, non poenas inferni sustineat, sed gaudia sem­7* Nr. 1023. Confirmationis Sacramentum administran­dum. Nr. 1027. De matricula- ribus extracti- bus, qui per caes. reg. financiális Officia deposcuntur. Nr. 1028. Vacans paro- chiale benefi­cium Dör concursui exponitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom