A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
11 que primorum temporum exhibet, ait:1) „Precationes facite mane, et tertia hora, ac sexta, et nona, et vespere, atque in gallicinio. “ Et ut plurimos alios rei hujus testes praeteream, unum dumtaxat apellare juvat S. Hieronymum 2) haec habentem: „Quamquam Apostolus orare nos semper jubeat, et sanctis etiam ipse sit somnus oratio : tamen diversas orandi horas debemus habere, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et vesperam, nemo est qui nesciat. “ Quae fuerit remota illa aetate ratio et forma officii divini, non facile quidem ex asse quis definiverit; ex omnibus tamen, quae supersunt antiquitatis christianae monumentis, ipsisque scriptoribus ethnicis illud constat, primos fideles in conventibus suis publicis, praeter lectionem sacri Codicis, quam adhortatio praesidis excepit, preces, psalmos et hymnos adhibere consuevisse. Pervulgata est Plinii junioris ad Trajanum epistola 3) qua perscribit, se in christianis, ad quaestionem vocatis, non aliam reperisse culpam, quam quod soliti essent stato die ante solem convenire, et Christo tamquam Deo carmen dicere. Ceterum officium divinum, quum nulla adhuc stabilita esset norma, cui illud attemperari deberet, decursu temporis modo additionibus locupletatum, modo rescissionibus contractum, varias pro diversitate locorum ac regionum subivit mutationes, quae tamen omnes non rei substantiam, sed externas tantum et accidentales attingebant proprietates; donec jussu S. Pii Y. ex auctoritate Concilii Tridentini in eam, quam nunc praesefert formam fuit redactum, omnibusque, ut eo uterentur, praescriptum. Satis ex his liquet, horarum quas canonicas appellamus, spectata earum essentia, originem ab ipso Apostolorum aevo repetendam esse. Primi christiani psalmodiae divinae in locis rei sacrae faciendae destinatis, una cum clericis promiscue operam dabant; idque tanto religionis studio et ardore, ut saevientibus nequicquam persecutionibus, nec deterriti severissimis imperatorum edictis, cum publice prohiberentur, in abditis recessibus, cryptisque arenariis congregarentur, debitum supremo Numini laudis pensum persoluturi. Ex Theodoreto 4) discimus, S. Ignatium Martyrem et Apostolorum discipulum morem in Ecclesia Antiochina invexisse alternatim psallendi, quem dein a S. Ambrosio quoque, dum Arianorum furore exagitaretur, Mediolani fuisse receptum narrat S. Augustinus. 5) Ast tepescente sensim laicorum zelo, soli fere clerici, iique omnes, quantumvis minore tantum ordine essent insigniti, ad horas canonicas publice in templo recitandas adstringebantur, praesertim cum usque saeculum duodecimum nemo in ministerium Ecclesiae adscisceretur, quin etiam Ecclesiae alicujus canoni seu matriculae abscriberetur, ejusdemque stipendiis aleretur. Hanc clericorum omnium obligationem plurima insinuant Concilia, quorum aliqua produxisse sufficiat. Synodus Yenetica (in Gallia) circa annum 465 statuit can. 14.: „Ut si clericus, quem intra muros civitatis suae manere constiterit, a matutinis hymnis sine probabili excusatione aegritudinis inventus fuerit defuisse, septem diebus a communione habeatur extraneus;" et rationem decreti subdit: „quia ministrum sacrorum eo tempore, quo non potest ab officio suo ulla honesta necessitas occupare, fas non est, a salubri devotione cessare." Concilium Tarraconense 2 anno 517 celebratum, c. 7. presbyteros, diaconos, omnemque clerum ad horas canonicas obligat per haec verba: „De clero id placuit definire, ut presbyteri vel diaconi, qui inibi constituti sunt cum clericis, septimanas agant, id est, ut presbyter unam faciat hebdomaLib. 8. c. 34. — 2) Episl. ad Eustoch. — 3) Libr. 10. epist. 97. — 4) Lib. 1. Ilisl. — Socrat. Hist. eccles. lib. 5. c. 8. — 5) Confess. lib. 9. c. 7.