A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
10 cleans ait: *) „Causa orationis est desiderium caritatis, ex quo procedere debet oratio; quod quidem in nobis debet esse continuum vel actu vel virtute; manet enim virtus hujus desiderii in omnibus, quae ex caritate facimus.14 Atque ex his VV. FF. ipsi decernite velim, quo animi fervore , quamve irre- missa contentione omnibus nobis, ne ingentibus nosmet ipsos fraudemus bonis, orationi sit insistendum. Sed quoniam adeo infirmi sumus ac miseri, ut nequidem sciamus quid et qualiter oremus sicut oportet 2) frequenter cum Apostolis affectu fiducia pleno supplicemus: „Domine, doce nos orare.11 3) Itaque „in omni imprimis sancta oratione vos assidue exercete; tum in meditationis, tacitaeque piae orationis studio singulis diebus certo temporis spatio, toto castissimi animi sensu incumbite.11 4) Etsi autem mens animusque continuo in Deum desiderio ferri et numquam ab ejus amore vacare debeat; quia tamen, ut loquitur S. Augustinus, 5) verbis aliisque signis ad augendum desiderium sanctum nos ipsos acrius excitamus; et „summus Dei colendi ritus est, ex ore justi hominis ad Deum directa laudatio:11 6) idcirco provida mater Ecclesia iis, qui se ministerio ejus dicaverunt, certum praescripsit orationis vocalis pensum in dies persolvendum, quod maxima sui parte e psalmis aliisque scripturae sacrae capitibus contextum, nomine Officii divini aut canonici, horarum item canonicarum venire, compertum est omnibus. Preces liymnosque, et quidem statis quotidie temporibus, Deo promendi morem vetustissimum, atque ipsis Ecclesiae nascentis primordiis coaevum esse, res exploratior est, quam ut ea quemquam, qui in sacris novi Foederis paginis scriptisque Patrum prorsus hospes non sit, latere queat. Enimvero ut taceam S. Paulum non semel fidelibus, ad quos scribit, auctorem existere, ut psalmis, hymnis et canticis spiritualibus sese mutuo doceant commoneantque, cantantes in cordibus suis Deo: 7) quis nescit, Apostolos hora tertia orationi insistentes, illabentem Spiritum Sanctum accepisse. Petrum hora diei sexta, ut oraret, in superiorem domus partem se recepisse. Exundem Petrum cum Joanne hora orationis nona in templum ascendisse. Paulum et Silam in carcere detintos, media nocte laudasse Deum? 8) Hoc Apostolorum exemplum certis dici horis Deum precandi laudandique imitandum sibi duxit Ecclesia, atque adeo ab ipsis suis incunabulis eas horas publicae orationi dicatas voluit, quae Apostolis in orando fuerunt solemniores. Hinc jam Clemens Alexandrinus 9) tertiae, sextae et nonae, tamquam horarum precationi destinatarum, disertam facit mentionem. Tertullianus 10) easdem vocat apostolicas, utpote Apostolomul precibus consecratas. Et alibi: 1 ‘) „De tempore , inquit, non erit otiosa extrinsecus observatio etiam horarum quarumdam; istarum dico communium, quae diem inter spatia signant, tertia, sexta, nona, quas solemniores, in scripturis invenire est.11 S. Cyprianus autem 12) scribit, praeter horas antiquitus observatas, alias aevo suo fuisse additas: „Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas, orandi nunc et spatia, et sacramenta creverunt. Nam et mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur... Recedente item sole, ac die cessante necessario rursus orandum est.11 Auctor Constitutionum Apostolicarum, quisquis ille sit, qui certe est antiquissimus, et disciplinam ritusi) 2. 2. qu. 83. art. 14. in. c. — *) Rom. 8, 26. — 3) Luc. 11, 11. —p Cone. Mediol. IV. part. 3. tit. Mónit. — 6) Epist. ad Probam loc. cit. — 6) Laetant. Divin. Instit. lib. 4. c. ult. — 7) Ephes. 5, 19. Coloss. 3, 16. — 8) Act. 2—10, 9. 3, 1. 16, 25. — 9) Strom. lib. 7. — 10) De jejun. c. 10. — n) De orat. c. 25. — 12) De orat. Domin. n. 35.