A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
9 lassatur prorsus in opere, et in via deficit, si ab interna maneat refectione jejunus. “ *) Ea certissimum est contra congenitas naturae infirmitates et tentationum assultus munimentum ac praesidium. „Bonum scutum oratio, inquit S. Ambrosius, 2) quo omnia adversarii ignita spicula repelluntur.“ Et S. Joannes Chrysostomus: 3) „Impossibile, ait, hominem congruo precantem studio, Deoque continuo supplicantem, umquam peccare." Ideoque S. Joannes Climacus 4) hortatur: „Si hostibus in te ingruentibus regem coelestem assidue in auxilium vocaveris, habe bonum animum, non fatigaberis: celerius enim abs te per se recedent. Verentur enim impii, ne ex pugna coronam reportes per orationem: fugient proinde ab oratione tamquam ab igne cruciati." Ex ea dimanant in animum omnia illa virtutum ornamenta, queis ministrum Ecclesiae praefulgere decet. „Quando aliquem cerno, ait rursus Chrysostomus, 5) in Deo colendo sine satietate persistere, quique non precari assidue in magnis numeret detrimentis, omnium illum virtutum acerrimum cultorem, Deique templum esse conjicio." Ex ea et per eam acquiritur ipsa doctrinae salutaris cognitio, qua populus fidelis pascendus, et in semita salutis deducendus est. „In oratione sit conceptio spiritualis." 6) „Hauriant igitur (Sacerdotes) siti- bundo corde de thesauris sapientiae orationis instantia disciplinam morum, quam servent, et ... descendendo ad plana ac proximis ministrando eructent verbum vitae, verba et documenta salutis." 7) Denique ut paucis complectar omnia, nullum est bonorum genus, nullum, quantumvis eximium, gratiae divinae beneficium, quod oratio suis praedita dotibus non impetret. Illi intrepida pro regno Dei decertantium fortitudo, et reportati de hostibus religionis et Ecclesiae triumphi; illi „serenitas atque tranquillitas animae quiescentis, ac universam tempestatem, ac turbinem perturbationum fugans," 8) plerumque in acceptis debent referri; ut adeo merito S. Bernardus 9) in haec verba erupisse mihi videatur: „Orando bibitur vinum, quod . . . humectat interiora latentis conscientiae. Escas bonorum actuum dirigit, digerit et deducit per quaedam animae membra, fidem roborans, spem confortans, vegetans ordinansque caritatem et impinguans mores. Sumto cibo potuque quid jam restat, nisi ut pauset aegrotus, et quieti contemplationis post sudores actionis incumbat." Verum ut insignia haec, quae delibavi, commoda, decoraque praestet oratio, ea assidua sit, necesse est; id enim Dominus ac Redemtor noster deposcit dum ait: „Oportet semper orare et non deficere.41 10) Et iterum: „Vigilate omni tempore orantes.41 41) Idem Apostolus idemtidem inculcat scribens: „Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Haec enim est voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.11 12) „Orantes omni tempore in spiritu.11 13) „Orationi instate.11 14) Idem uno quasi ore docent sancti Patres, S. Cyprianus : 15) „Continua oratione et prece opus ^t, ne excidamus a regno coelesti.11 S. Ambrosius: 16) „Cui portio Deus est, nihil curare debet praeter Deum; quod enim ad alia officia confertur, hoc religionis cultui atque huic nostro officio decerpitur.11 Quo autem pacto id consequi liceat, ut oratio nostra non intercepto decurrat alveo, insinuat S. Augustinus 17) dicens: „Si non vis intermittere orare, noli intermittere desiderare; continuum desiderium tuum, continua vox tua est: tacebis, si amare destiteris.11 Et alibi: 1S) „In ipsa fide, spe et caritate continuato desiderio semper oramus.41 Quod d. Thomas uberius enu*) S. Laur. Justin. De institut. et regimin. praelat. c. 11. n. ult. — 2) In obit. Valentin, n. 32. — 3) Hom. 79. ad popul, antioch. — 4) Grad. 28. — 5) De precat. orat. 1. — 6) S. Paulin. Epist. 4. ad Severum. — 7) S. Laurent. Justin. 1. c. n. 6. — 8) S. Hieron. lib. 3. in Epist. ad Ephes. c. 6. — 9) Serm. 18, in Cant. — *°) Luc. 18, 1. — n) Ibid. 23. 36. — 12) 1 Thess. 5, 7. — >3) Ephes. 6, 18. — 14) Coloss. 4, 2. — *5) De orat, domin. n. 13. — ,6) De fuga saeculi c. 2. — VJ) In Ps. 37. n. 10. — 18) Ad Probam Epist. 130. al. 121. c. 9.