A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

27 quae Orientalium libris corrigendis, omnibusque et singulis cujusque generis Orientalium negotiis tractandis unice operam navet, quaeque constet ex nonnullis ejusdem Congrega­tionis Fidei Propagandae Cardinalibus, atque a Generali ipsius Congregationis Cardinali Praefecto pendeat, et proprium habeat Secretarium, proprios Consultores, ac proprios Of­ficiales. Nos igitur de majori Orientalium bono summopere solliciti, et ea omnia peragere vehementer cupientes, quae spirituali eorumdem prosperitati magis in dies conducere que­ant, de eorumdem Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalhim consilio ac sen­tentia hisce Litteris Auctoritate Nostra Apostolica, praedictam specialem Congregationem pro omnibus Orientalium Ecclesiarum negotiis unice tractandis ac dirigendis perpetuum in modum erigimus et constituimus, iis tamen legibus et conditionibus, quas hisce Nostris Litteris statuimus, et quas perpetuo servandas esse praecipimus. Omnia itaque negotia, quae ex commemoratis Decessoris Nostri Gregorii XV. Litteris „ Inscrutabili “ aliorumque Romanorum Pontificum Constitutionibus ad eamdem Congregationem de Propaganda Fide pertinent, erunt in posterum in duas plane distinctas classes divisa, nempe in negotia latmi ritus, et negotia orientalis ritus. Nova Congregatio a Nobis instituta omnia Orientalium negotia, etiamsi mixta, quae scilicet sive rei, sive personarum ratione Latinos attingant, tractare debebit, nisi eadem Congregatio negotia ipsa ad generalem Propagandae Fidei Congregationem deferenda esse interdum existima­verit. Atque haec Congregatio pro negotiis Ecclesiarum ritus Orientalis, cui praeerit Car­dinalis Praefectus Congregationis Propagandae Fidei, constabit ex sufficienti numero Car­dinalium ipsius Congregationis Fidei Propagandae; et proprios habebit Consultores, ac distinctum Secretarium, et Secretariam cum suis propriis Officialibus. Ut autem huic Congregationi a Nobis statutae praesto sint viri, qui Ecclesiarum Orientalium linguas, ri­tum ac disciplinam calleant, in hanc almam urbem nostram nonnullos arcessivimus eccle­siasticos viros doctrina, et Orientalium rerum peritia spectatos, qui suis studiis, et scientia eidem Congregationi a Nobis erectae auxilio sint in iis praesertim, quae Orientalium Eccle­siarum ritus ac disciplinam, et Orientalium librorum emendationem respiciunt. Haec autem Congregatio retinebit titulum De Propaganda Fide, cum hac tantum accessione Pro negotiis ritus Orientalis, et eodem utetur sigillo, quo Congregatio Fidei Propagandae utitur. Cum autem inter omnia Orientalia negotia huic Congregationi a Nobis commissa contineatur etiam quidquid ad ejusdem ritus librorum emendationem spectat, iccirco declaramus jam nunc extinctam Congregationem hac de causa a Clemente XI. institutam, veluti per has litteras Auctoritate Nostra Apostolica plane supprimimus et abolemus. Volumus tamen, ut in eadem Congregatione hisce Nostris Litteris constituta existat Cardinalis Ponens a Nobis, et a Nostris Successoribus stabili modo semper eligen­dus, qui munere fungatur sedulo dirigendi studia, quae necessaria sunt ad colligendos Ecclesiae Orientalis canones, et ad examinandos, ubi opus fuerit, omnes Orientales libros cujusque generis sint, sive hujusmodi libri respiciant Sacrorum Bibliorum versiones, sive catechesim, sive disciplinam. Praeterea volumus, ut Cardinales hujusce novae Congregationis a Nobis hisce Litteris delecti in primo conventu dividant inter se propria cujusque Orientalis Nationa- lis negotia. Atque hujusmodi divisio ita efficiatur, ut unusquisque Cardinalis stabili modo penes se habeat negotia unius vel plurium Orientalium Nationum, prout ei in divisione contigerit. Cum vero eveniat, ut aliquis Cardinalis suscepto munere perfungi non amplius

Next

/
Oldalképek
Tartalom