A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

28 queat, volumus, ut hujus novae Congregationis Cardinales in ipsius Congregationis con­ventu praesentes optionis jure potiantur, ita ut ultimus ex praedictis Cardinalibus post peractam optionem, illius Orientalis nationis negotia procuranda suscipiat, quae Cardinalis -curatione vacaverint, quo omnes Orientales Nationes suum semper habeant Cardinalem Relatorem, qui Congregationem accuratissime certiorem faciat de iis negotiis, in quae ipse incumbit. Jam vero cum haec Congregatio praescripto modo a Nobis excitata pars sit Congregationis Fidei Propagandae tum eidem novae Congregationi, ejusque omnibus Of­ficialibus concedimus et impertimur omnes facultates et privilegia Congregationi Fidei Propagandae a Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris attributa ea plane ratione, qua eadem privilegia et facultates in praesentia vigent. Hujus autem Congregationis, cui praeerit pro munere, quo fungitur, Praefecti generalis Congregationis de Propaganda Fide, Dilectus Filius Noster Alexander Presbyter Cardinalis Barnabó, Cardinales eligimus et nominamus Venerabiles Fratres Nostros Constantinum Portuensem et S. Rufinae Patrizi, Ludovicum Albanensem Episcopos Altieri, Camillum S. Joannis ante Portam Latinam Di Pietro, Carolum S. Caeciliae Reisach, Antonium Mariam SS. XII. Apostolorum Titulorum Presbyteros Panebianco, Petrum S. Nicolai in Carcere Tulliano Marini, Jacobum S. Aga- thae ad Subucram Antonelli, Prosperum S. Mariae de Scala Caterini Ecclesiarum Diaco­nos Cardinales nuncupatos, ex quibus destinamus Ponentem pro cognoscendis Orientalium Ecclesiarum libris, earumque canonibus colligendis, veluti supra constituimus Cardinalem Carolum Reisach. Quod si quaelibet ecclesiastica Congregatio semper habuit Consultores doctrina praestantes, qui graviora ac difficiliora negotia sedulo perpenderent, eaque prudenti sa­pientique Cardinalium examini, consilio, judicioque exponerent, ac subjicerent, id vel ma­xime memoratae Congregationi a Nobis pro Orientalium negotiis institutae est necessa­rium ob idiomatum praesertim, ac rituum varietatem, sine quarum rerum cognitione nec accuratum judicium, nec opportuna consilia suscipi possunt. Atque iccirco volumus, ut huic congregationi semper praesto sint sufficienti numero Consultores non solum theolo­gica scientia, verum etiam rerum Orientalium peritia instructi, aliisque dotibus ornati, quibus eidem Congregationi utilitati et auxilio esse valeant. Cum vero inter negotia Con­gregationis latini ritus, et illa Orientalis ritus mutua communicatio, et vinculum interce­dere interdum possit, tum statuimus ac decernimus, ut alterius Congregationis Secretarius sit alterius Congregationis Consultor. Ut autem praedictae Congregationi nunquam desint viri, qui Orientalium linguarum rerumque scientia praediti Consultoris munus exerceant, eidemque Congregationi quovis modo utilem operam praebeant, Cardinalis Praefectus Con­gregationis Fidei Propagandae Nobis Nostrisque Successoribus proponet eo, quo fieri po­test, numero ecclesiasticos viros delectos seu ex illis, qui Urbaniani Collegii fuerunt alu­mni, sive ex variis Religiosis Familiis, ut Romam venientes omnia eorum studia comme­moratum in finem sedulo conferant. Interim vero hujus novae Congregationis Consulto­res nominamus Venerabiles Fratres Alexandrum Franchi Archiepiscopum Thessalonicen­sem S. Congregationis Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositae Secretarium, Jo- seplnmi Cardoni Episcopum Caristensem, ac Dilectos Filios Aloisium Ferrari Pontificia­rum Ceremoniarum Praefectum, Dominicum Bartolini S. Rituum Congregationis Secreta­rium, Josephum Fessler juris Canonici in Universitate Vindobonensi Professorem, Anti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom