A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

19 eam.“ De perditione ergo vel salute animae agitur, ac proinde de praecepto. Fideles vi­tae Jesu Christi imitatores, et sancti doctrinae ejus interpretes Apostoli easdem ubique nobis regulas tradunt ac docent. „Nemo coronabitur inquit S. Paulus 2<>) nisi qui legitime certaverit. Castigo corpus meum, ait alibi 27) et in servitutem redigo; ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar.11 „Obsecro vos, dicit ad fideles in alio loco 28) ut ex­hibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam. 11 29) „Semper mortificationem Jesu Chri­sti in corpore vestro circumferentes 30) non estis vestri 31) mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. 32) Qui utuntur hoc mundo, tamquam non utentes sint/1 Sed totum novum testamentum reproducendum foret, si referre quis vellet loca omnia, quae hanc veritatem stabiliunt, scilicet non magis esse legem gratiae Chri­stianis necessariam, quam poenitentiae. Siquidem certissimum est, non habituros illos gra­tiam, nisi quatenus repleverint se spiritu crucis et poenitentiae, nec fore illos veros Christi discipulos, nisi dum fuerint poenitentes, incesserintque per viam arctam, quae in Evange- lio praescripta est, et extra quam salus esse non potest., cum ea sola ad salutem ducat. Eadem est SS. Patrum doctrina. Suffecerit aliquos audjre: „Angusta est, ait S. Leo M. 33) et arcta via est, quae ducit ad vitam, et nemo in,eam gressum inferret, nemo vesti­gium promoveret, nisi difficiles aditus ipse se Chrisffis viam faciendo reseraret, ut auctor itineris, fiat possibilitas ambulantis/1 S. Augustinus exponens haec verba Psalmistae 34) „et semitas tuas edoce me, semitae illae, inquit non latae sunt, nec multitudinem ad in­teritum ducunt, sed angustae et paucis notae. Via lata, dicit 35) mortifera est, latitudo ejus delectat ad tempus, finis ejus angustus ad interitum. “ Eodem sensu loquitur S. Hie­ronymus 36): „Lata via est saeculi voluptas, quam appetunt homines. Angusta, (piae per labores et jejunia panditur. Per latam multi ambulant, angustam pauci inveniunt. Latam non quaerimus, nec inventione opus est; sponte se offert, et errantium via est/1 Ac ideo SS. Patres fidem Christianorum „debitricem martyrii11 apellare non dubitaverunt,37) quippe quorum, dicente S. Augustino, 3S) excelsa est patria, humilis via. Patria est vita Christi, via est mors Christi, patria est mansio Christi, via est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam?11 Hunc Religionis nostrae spiritum discimus a primis Christianis, puri Illi erant, casti et sancti, neque tamen credebant, tutas esse ad salutem vias illas suaves, laxas ac commodas, quibus hodie magna Christianorum multitudo, peccatis licet onusta, incedit. Dubitari itaque nequit, SS. Concilium Tridentinum e mente divini Salvatoris locutum fuisse, dum pronunciavit „quod tota vita christiana continua poenitentia esse debeat.11 Sed si ita se res habeat, an non ad gravissimas pastoralis muneris partes pertinebit, semper quidem, sed cumprimis sacro hoc tempore, quando alioquin praeceptum Ecclesiae de aditu ad S. Poenitentiae Tribunal inget, fidelem populum ad agendam poenitentiam omnimode excitare; quae vobis ipsis fatentibus et eatenus mihi querentibus a haud pau­cis plane negligitur! Quis vestrum erit, qui hac parte, in hominibus nempe ad tam salu­tare et necessarium Sacramentum frequentius adducendis desiderari aliquid abs se patia­tur, si serio apud animum suum perpenderit, renovatam et auctam in lege gratiae quoad Sacerdotes magis, quam in lege veteri, sententiam formidandam, quae exigit non solum 39) 26) 2. Tim. 2. 5. — 273 1. Cor. 9. 27. - 26) R0m. 12. 1. _ 29) 2. Cor. 4. 10. — =») 1. Cor. 6. 19. — 3q Coi. 3.3. — 32) 1. Cor. 7. 31. — 33) Serm. 5. de jej. 7. inens. — M) Serin. in Psalm. 24. — 35) Scrm. in Psalni. 39. — 36) In cap. 7. Matth. — 37) v. Tertul. adv. Gnost. — 38) Tract. 2S. in Joann. — 39) Levit. 24. 20. 4* «

Next

/
Oldalképek
Tartalom