A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

20 Nr. 976. Pro vacante officio ludi­magtstri in Fertü-Szent- Míklós concursus publicatur. dentem pro dente, vel oculum pro oculo, sed animam pastoris pro anima oviculae, dum haec culpa ipsius, qualiscumque ea sit, commissionis an omissionis, perierit. Hinc zelo salutis animarum accensi omnes curae vestrae creditos invitetis ad hauriendum aquas de fontibus misericordis Salvatoris. Pro tribunali autem Poenitentiae sedentes „videte, et interrogate, quae sit Ha bona, et ambulate in ea.“ 40) „Sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite; sic agetis in timore Domini fideliter, et corde perfecto: omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, ostendite eis, ut non peccent in Dominum. Quia non hominis exercetis judicium, sed Dei, et quodcunque judicaveritis, in vos redundabit. “ 4‘) Jaurini, Dominica I. Quadragesimae, die 9. Martii 1862. in oppido Fertö-Sz.-Miklós officium ludirectoris cum notariali conjunctum per obitum in vacantiam recidit, pro quo hisce concursum, usque 25. Aprilis h. a. duraturum indico ac publico. Vacantis officii tenore fassionis ddto 5. Maji 1857. sequens est annuus proventus: 1. Catastralia jugera agrorum 12 et 901 □ orgiae, e quibus communitates Szer­dahely 1, et Petöháza 3 jugera quotannis excolit. 2. Hortus domesticus 88 □ orgiarum. 3. Vinea exstirpata 600 □ orgiarum. 4. Pratum 1 jugeri 451 Q orgiarum. 5. Usus pascui, in pascuo 2838 jugerum 1309 Q orgiarum communi. 6. A singulis paribus conjugum ‘/8, a viduis */16 metretae siliginis insimul ab 56 metr. usque 80 metr. 7. Pro pulsu Campanarum a singula vinea 1 media major, vulgo pinta musti, e quibus pro ratione vindemiae a 12 usque 15 urnas proveniunt, insimul in nundinis S. Nicolai intervallo 24 horarum jus epocillandi. 8. Pro pane eucharistico pinsendo 2 metretae tritici ab ecclesia. 9. Pro pinsenda hostia 1, pro calefactione scholae 5 orgiae ligni focalis. Prae­terea lignum focale per ludimagistrum emptum per communitates convehendum est. 10. Didactrum 56 flrum, pro institutione dominicali 45 fi., in summa 101 fl. 11. A communitate Petöháza 8 fl. 12. A communitate Fertő'-Sz.-Miklós in festo S. Donati unus aureus, aut huic adaequata summa in aere parato. 13. E fundatione Bezerédyana 2 metretae siliginis et 2 metretae tritici. 14. E fundatione Kovácsiana 6 fl. 15. E stola per aversionem 14 fl. 16. Pro cura horologii 3 fl. 17. Pro officio notariali 6 fl. et 1/2 centenarii bubulae carnis, aut ejus pretii exsolutio in aere parato. 18. Praeter obtingentias ob documenta exaranda specificatas 25 fl. in aere parato. Ludirector e duobus subdocentibus tenetur unum solvere, ei insuper de victu, lumine, lotione ac calefactione providere. 40) Jetem. 6. 16. — 4I) 2. Parali|>. 19. 6. scqu. i f

Next

/
Oldalképek
Tartalom