A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

12 tinin Apostolo „non arbitremur nos scire aliquid, nisi Jesum Christum, et hunc cruci­fixum" 33) idest assidue cum ipsi meditemur, tum curae nostrae credito fideli populo pro­ponamus, quod Deus salutem humani generis in ligno crucis constituerit, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret, et ut qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur per Christum Dominum Nostrum „qui cum in forma Dei esset, semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis"34) Hujus crucis hanc pro nostra instructione exaravit descriptionem piissimus Tliomas a Kempis.35) „Hujus nobilissimae et felicissimae arboris radix est humilitas et paupertas: cortex labor et poenitentia: rami misericordia et justitia: folia veritas et doctrina: flores, honestas et pudicitia: odor sobrietas et abstinentia: pulchritudo castitas et obedientia: splendor fides recta et spes firma: fortitudo, magnanimitas, et patientia: longitudo longa­nimitas et perseverantia; latitudo benignitas et concordia: altitudo caritas et sapientia: dulcedo amor et laetitia: fructus salus et vita aeterna. Bene ergo et digne in sancta Ecclesia de sancta cruce cantatur: Quia nulla silva talem profert arborem, fronde flore, germine plenam. Haec est arbor foecundissima, super omnes arbores Paradisi benedicta, ramis pulcherrimis extensa, foliis virentibus ornata, fructibus uberrimis per mun­dum dilatata, altitudine tangens coelos, profunditate penetrans inferos, latitudine ambiens montes et colles, magnitudine implens orbem terrarum, fortitudine vincens impios reges et fidei persecutores, pietate attrahens debiles, suavitate sanans pec­catores. Haec est vitis deifera, oliva fructifera , dulcis ficulnea; foris aspera, intus melliflua , in domo Dei plantata, in humilitate radicata, in patientia probata, in obedientia consummata, in charitate firmata." Meditationis nostrae fructus sit, Christum humiliter imitari, pro Christo quaevis adversa patienter tolerare, a delectationibus pravis abstinere, occasiones peccatorum fugere, dissolutionem declinare, pro virtutibus laborare, contra vitia pugnare, spiritum oratione et lectione roborare, ad coelestia suspirare, terrena bona sic appetere et possidere, ut non amittamus aeterna. Piis autem per Sacrum Quadragesimae tempus exercitationibus, ac studiis religiosisque animis aderit misericordia Dei, ut quod fecit concupisci, faciat obtineri per merita Unigeniti Filii sui. Hoc jejunii Quadragesimalis praeceptum etiam in obsequium decreti SS. Concilii Tritentini36) Dominica Quinquagesimae fideli curae vestrae credito populo annunciate. Cetera quae de jejunio ac de dispensatione in hoc sub gravi obligante Ecclesiae lege observanda sunt, in litteris Circularibus dd. 24-ae Januarii 1858 Nr. 360 dimissis expo­sui, quae hoc etiam anno valere volo. Jaurini die 7. Februarii 1862. .e iílíJJJicr iiiunnd ginoitir d idir ani&. Joannes m. p. Episcopus. 33)1. Cor, 2. 2. s4) Philipp. 2. 6—8. 35) Serm. ad novit. 36) sess, XXV de dei. cibor, et jejun.

Next

/
Oldalképek
Tartalom